Doc. of Faith (Potts) n. 52

Previous Number Next Number See English 

52. Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, per Philisthaeos repraesentati sint, constare potest non modo ex bellis eorum cum filiis Israelis, sed etiam ex pluribus aliis, quae de illis in Verbo memorantur; ut ex illis quae de Dagone idolo eorum, de haemorrhoidibus et muribus, quibus propter arcam in fano idoli eorum positam percussi et infestati sunt, et ex reliquis quae tunc evenerunt (de quibus, 1 Sam. cap. v. et vi.); similiter quae de Goliatho, qui Philisthaeus erat, a Davide interfecto (de quo 1 Sam. cap. xvii.). Dagon enim idolum eorum, erat superius sicut homo, inferius sicut piscis; per quod repraesentabatur religio eorum, quod ex fide esset sicut spiritualis, ex nulla charitate autem esset mere naturalis: per "haemorrhoides," quibus percussi erant, significabantur spurci eorum amores; per "mures," quibus infestati erant, significabatur devastatio ecclesiae per falsificationes veri; et per Goliathum a Davide percussum repraesentabatur fastus propriae intelligentiae illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church