50. Quod illi ex Philisthaea sint qui in fide et non in charitate, constare potest ex variis quae de illis in Verbo dicuntur, in spirituali sensu intellectis; tam ex altercationibus illorum cum Abrahami et Isaci servis (de quibus Genes. xxi. et xxvi.), quam ex bellis illorum cum filiis Israelis (de quibus in Libro Judicium ac in Libris Samuelis et Regum); omnia enim bella in Verbo descripta in sensu spirituali involvunt et significant bella spiritualia; et quia hoc religiosum, quod est fidei separatae a charitate, continue vult invadere ecclesiam, ideo Philisthaei manserunt in terra Canaane, et filios Israelis crebro infestarunt.