Doc. of Faith (Potts) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. Haec est fides illa in sua nuditate. Quisnam, cui aliqua ratio illustrata est, in illa non videt paradoxa, quae contra ipsam Divinam essentiam sunt? Ut, quod Deus, qui est ipse Amor, et ipsa Misericordia, potuerit ex ira et inde vindicta damnare homines, et devovere illos inferno: tum, quod velit ad misericordiam moveri per damnationem Filio impositam, et per intuitionem Ejus passionis super cruce et Ejus sanguinis. Quis, cui aliqua ratio illustrata est, non videt quod Deus ad Deum aequalem non dicere potuerit, "Non condono illis, sed imputo illis tuum meritum?" ut et, "Nunc vivant sicut velint, modo illud credant, et salvabuntur?" Praeter plura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church