Doc. of Faith (Potts) n. 42

Previous Number Next Number See English 

42. Angelus dixit, quod cum illo qui in fide separata a charitate ita locutus sit; "Amice, quis es?" Respondit ille, "Sum Reformatus Christianus." "Quae tua doctrina, et inde religio?" Respondit quod sit fides. Dixit, "Quae tua fides?" Respondit, "Fides mea est `Quod Deus Pater miserit Filium, ut satisfaceret pro Humano Genere, et quod salventur qui id credunt.'" Interrogavit tunc dicendo, "Quid scis plus, de salvatione?" Respondit, quod salvatio sit per solam illam fidem. Porro dixit, "Quid scis de redemptione?" Respondit quod facta sit per passionem crucis, et quod meritum Filii imputetur per illam fidem. Porro, "Quid scis de regeneratione?" Respondit quod fiat per illam fidem. "Quid scis de paenitentia et remissione peccatorum?" Respondit quod per illam fidem. "Dic quid scis de amore et charitate." Respondit quod sint illa fides. "Dic quid scis de bonis operibus." Respondit quod sint illa fides. "Dic quid cogitas de omnibus praeceptis in Verbo." Respondit quod sint in illa fide. Tunc dixit, "Ergo nihil facies." Respondit, "Quid faciam? non possum facere bonum, quod bonum est, a me." Dixit, "Num fidem potes habere a te?" Respondit, "Non possum." Dixit, "Quomodo tunc potes fidem habere?" Respondit, "In hoc non inquiro; habebo fidem." Tandem dixit, "Omnino scis aliquid praeterea de salute." Respondit, "Quid praeterea, cum per solam illam fidem salvatio?" Sed tunc dixit angelus, "Respondes sicut qui canit uno tono tibiae; non audio nisi fidem. Si illam scis, et non praeterea, nihil scis. Abi et vide socios." Et abivit et offendit illos in deserto, ubi non gramen. Quaesivit cur ita; dixerunt, quia illis nihil ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church