Doc. of Faith (Potts) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. Inde nunc est, quod agnitio interna veri sit illis qui in spirituali affectione veri sunt. Quia angeli in illa affectione sunt, prorsus respuunt illud dogma, quod intellectus erit sub obedientia fidei; dicunt enim, "Quid est credere et non videre num verum sit?" Et si aliquis dicit, quod usque credendum sit, respondent, "Num putas te Deum esse, cui credam? aut me insanum, quod credam dicto in quo non video verum? fac itaque ut videam." Ita dogmaticus ille recedit. Sapientia angelica in eo unice consistit, ut videant et comprehendant quae cogitant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church