Doc. of Faith (Potts) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. Sed ut videatur clarius, qualis illa Fides est, velim adducere in ordine varia, quae ponit. Hodierna Fides (i.) Ponit Deum Patrem et Deum Filium, ut duos, utrumque ab aeterno. (ii.) Ponit Deum Filium in mundum venisse ex voluntate Patris, ut satisfaceret pro Humano Genere, quod alioquin ex Divina Justitia, quam etiam vindicativam vocant, morte aeterna periisset. (iii.) Ponit satisfactionem a Filio per impletionem Legis, et per passionem crucis. (iv.) Ponit misericordiam Patris propter illa Filii. (v.) Ponit imputationem meriti Filii erga illos qui id credunt. (vi.) Ponit hoc momentaneum; et ideo, si non prius, etiam circa ultimam mortis horam. (vii.) Ponit aliquid tentationis, et tunc liberationem per fidem istam. (viii.) Ponit apud hos imprimis fiduciam et confidentiam. (ix.) Ponit apud hos imprimis justificationem, et plenariam gratiam Patris propter Filium, et remissionem omnium peccatorum et sic salvationem. (x.) Doctiores ponunt apud hos conatum ad bonum, qui occulte operatur, et non manifeste movet voluntatem. Alii ponunt operationem manifestam: uterque per Spiritum Sanctum. (xi.) Plerique, qui se confirmant in eo, quod nemo possit facere bonum a se, quod bonum est, et nisi sit meritorium, et quod non sint sub jugo Legis, illi omittunt, et non cogitant de malo et de bono vitae; dicunt enim in se, quod non bonum opus salvet, nec malum damnet, quia sola fides facit omnia. (xii.) In genere ponunt intellectum sub obedientia hujus fidei, vocantes id fidei quod non intelligitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church