Doc. of Faith (Potts) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. Dicitur in universali idea, quia hoc est universale fidei, ac universale fidei est quod in omnibus et singulis erit. Universale fidei est, quod Deus sit unus persona et essentia, in quo Trinitas, et quod Dominus sit ille Deus. Universale fidei est, quod nullus mortalium salvari potuerit nisi Dominus in mundum venerit. Universale fidei est, quod in mundum venerit, ut removeret infernum ab homine; et removit illud per pugnas contra illud, et per victorias super illud; ita subjugavit illud; et redegit illud in ordinem et sub suam obedientiam. Universale fidei etiam est, quod in mundum venerit, ut Humanum, quod in mundo suscepit, glorificaret, hoc est, uniret Divino a quo; sic infernum ab Ipso subjugatum in ordine et sub obedientia sua in aeternum tenet. Quoniam utrumque hoc non fieri potuit nisi quam per tentationes usque ad ultimum illarum, ac ultimum illarum fuit passio crucis, ideo illam subivit. Haec sunt Universalia Fidei Christianae de Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church