52. Quod secundus status hujus Ecclesiae fuerit Instructio, sequitur ex ordine; nam dum quis vocatur ad Ecclesiam, instruetur de praeceptis religionis secundum quae victurus est. Quod hoc post vocationem factum sit cum filiis Israelis, patet e promulgatione Legis super Monte Sinai, in qua omnia praecepta amoris et fidei[2] in Deum et omnia amoris et fidelitatis erga proximum continentur. Post instructionem de communibus vitae et fidei praeceptis, sequebatur evulgatio plurium legum quae vocabantur "judicia" et "statuta," quae erant de Sanctificatione Sabbathi, de Festis statis, de Sacrificiis, de Sacerdotio, de Tabernaculo, de Cultu sancto in illo et super altari extra illud, deque Comessatione ex sanctificatis, de Ministerio Aharonis et Filiorum ejus, deque horum Amictu, deque Consecratione horum, et Sanctificatione omnium Tabernaculi per oleum unctionis; et porro, de Ordine Levitico, de Matrimoniis et Divortiis, de Mundationibus; de Cibis, de Asylis; praeter pluribus aliis, quae omnia fuerunt repraesentationes naturales correspondentes spiritualibus; verbo,[1] libri quatuor posteriores Mosis non sunt aliud quam libri instructionis pro illa Ecclesia. Post has instructiones filii Israelis intromissi sunt in Terram Canaanem, proinde in ipsam Ecclesiam; nam "Terra Canaan" repraesentabat et inde significabat Ecclesiam; erat etiam terra illa in meditullio totius orbis nostri, nam a parte antica spectabat Europam, a parte sinistra Africam, aque parte postica et laterali dextra Asiam. Praecepta vero per Mosen lata, postquam in Terram illam pervenerunt, locupletata sunt per Prophetas, deinde per Davidem Regem, et demum [per] Salomonem postquam Templum aedificatum est; quod constat ex Libris Judicum, Samuelis, et Regum. Hic itaque fuit secundus status Ecclesiae, qui fuit ejus progressio in lucem, seu dies.