17. Notum est quod, ut aliquid perfectum sit, erit trinum in justo ordine, unum sub altero, et communicatio intercedens, et quod hoc trinum faciat unum; non aliter a columna, super qua est coronamentum, sub hoc teres subtensio, et sub hac stylobata. Tale trinum est homo; supremum ejus est caput, medium ejus est corpus, et infimum ejus sunt pedes et plantae. Omne regnum in hoc aemulatur hominem ibi erit rex ut caput, praeterea tribuni et officiarii ut corpus, ac rustici cum servis ut pedes et plantae: similiter in Ecclesia, primus[2] infulatus, antistites parochi, et flamines sub illis. Ipse mundus nec subsistit nisi tria consequentia in ordine sint, quae sunt mane, meridies et vespera; ut et quotannis ver, aestas et autumnus,--ver ut fiat seminatio, aestas ut germinatio, ac autumnus ut fructificatio; nox autem et hiems non conferunt ad stabilimentum mundi. Nunc quia omne perfectum erit trinum, ut sit unum [et] contineatur cohaerens, ideo uterque mundus, tam spiritualis quam naturalis, ex tribus atmosphaeris seu elementis consistit et subsistit, quarum prima proxime ambit solem et vocatur aura, altera sub hac et vocatur aether, ac tertia sub illis et vocatur aer; tres hae atmosphaerae in mundo naturali sunt naturales, in se passivae, quid ex sole qui est purus ignis procedunt; at tres illis correspondentes in mundo spirituali sunt spirituales, in se activae, quia ex Sole qui est purus amor procedunt. Angeli caelorum in regionibus trium harum atmosphaerarum habitant; angeli supremi caeli in aura caelesti quae proxime ambit Solem ubi Dominus, angeli medii caeli in aethere spirituali sub illis, et angeli infimi caeli in aere spirituali naturali sub duobus illis; ita constabiliti sunt omnes caeli, a primo ad ultimum hoc quod hodie a Domino conditur. Ex his animadverti potest unde est quod per "tria" in Verbo significetur[1] completum (videatur Apocalypsis Revelata, n. 507, 875).