70. Audivi hircos et oves aliquoties de eo collocutos, num illis, qui se confirmaverunt in fide separata a charitate, ulla veritas sit; et quia dixerunt, quod multa sit, lis illa in examen missa est. Et tunc interrogati sunt, num sciant quid amor, quid charitas, et quid bonum; et quia haec erant quae separaverunt, non potuerunt aliter respondere, quam quod non scirent. Interrogati sunt, quid peccatum, quid paenitentia, et quid remissio peccatorum; et quia responderunt quod qui justificati sunt per fidem, illis remissa peccata sint, ut non amplius appareant, dictum est illis, "Haec non veritas sunt." Interrogati quid regeneratio, responderunt quod vel sit baptismus, vel quod sit remissio peccatorum per fidem: dictum illis quod id non veritas sit. Interrogati quid spiritualis homo, responderunt quod sit qui justificatus est per fidem confessionis nostrae: sed dictum illis, quod haec non veritas sit. Interrogati de redemptione, de unione Patris et Domini, deque unitate Dei, et responderunt quae non veritates erant; praeter plura. Post interrogationes et responsa lis ad judicium venit; quod erat, quod illi qui confirmaverunt se in fide separata a charitate non habeant ullam veritatem.