Doc. of Faith (Dick) n. 65

Previous Number Next Number See English 

65. (iii.) Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, intelligantur in Verbo per "hircos;" ex descriptione pugnae inter arietem et hircum apud Danielem. Omnia quae in Daniele sunt, in spirituali sensu agunt de rebus caeli et ecclesiae, sicut omnia in universa Scriptura Sacra; ut in Doctrina Novae Hierosolymae de illa (n. 5-26) ostensum est: ita quoque illa in Daniele, quae de pugna arietis et hirci ibi (cap. viii.) dicuntur; quae talia sunt:

In visione vidi... arietem, cui duo cornua alta, sed altius ascendens posterius: et quod cornu feriret versus occidentem, septentrionem et meridiem; et magnum se faceret. Dein vidi hircum venientem ab occidente super facies totius terrae, cui esset cornu inter oculos; et quod cucurrerit ad arietem cum furore roboris sui, et fregerit duo cornua ejus, et projecerit eum in terram, et conculcaverit eum; at quod fractum sit cornu magnum hirci, et loco ejus ascenderint quatuor cornua: et quod ex uno eorum exiret cornu exiguum, quod crevit "valde versus meridiem, versus ortum, et versus decus, et usque exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea: immo extulit se ad Principem exercitus, et ab Eo sublatum est juge, et projectum habitaculum sanctuarii Ejus; quia projecit veritatem in terram. "Et audivi unum sanctum dicentem,... Quo usque visio haec, juge et praevaricatio vastans, ut detur sanctum et exercitus conculcatio? Et dixit, Usque ad vesperam mane;... tunc justificabitur sanctum (cap. viii, 2-14),


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church