Doc. of Faith (Dick) n. 63

Previous Number Next Number See English 

63. (i.) Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, intelliguntur in Verbo per "hircos;" ad experientia in mundo spirituali. In mundo spirituali apparent omnia quae in mundo naturali; apparent domus et palatia, apparent, paradisi et horti, et in illis arbores omnis generis; apparent agri et novalia, tum campi et vireta; et quoque armenta et greges; omnia in tali similitudine, in qua super nostra tellure; nec alia intercedit differentia, quam quod haec sint ex origine naturali, et illa ex origine spirituali. Quare angeli, quia spirituales sunt, vident illa quae ex origine spirituali sunt, similiter ut homines illa quae ex origine naturali sunt. Omnia quae apparent in mundo spirituali, sunt correspondentiae, correspondent enim affectionibus angelorum et spirituum. Haec causa est, quod illi qui in affectione boni et veri sunt, et inde in sapientia et intelligentia, habitent in palatiis magnificis, circum quae sunt paradisi pleni arboribus, quae correspondent, et circum illos agri et campi, in quibus cubant greges, qui sunt apparentiae. Correspondentiae autem oppositae sunt apud illos qui in affectionibus malis sunt; hi vel sunt in infernis inclusi ergastulis, quae sunt absque fenestris, in quibus tamen est lumen sicut ex igne fatuo, vel sunt in desertis et habitant in mapalibus, circum quae omnia sterilia sunt, et ibi serpentes, dracones, ululae, et plura, quae malis illorum correspondent. Inter caelum et infernum est locus medius, qui vocatur mundus spirituum: in hunc venit omnis homo statim post mortem; et ibi simile commercium est unius cum altero, sicut hominum inter se super tellure; ibi etiam omnia, quae apparent, correspondentiae sunt; apparent etiam ibi horti, luci, silvae cum arboribus et virgultis, ut et campi floridi et virides, et simul varii generis bestiae, mites et immites, omnia secundum correspondentiam affectionum illorum. Ibi saepius vidi oves et hircos; et quoque pugnas inter illos, similes illi pugnae quae describitur apud Danielem (cap. viii.) vidi hircos cum cornibus antrorsum et retrorsum flexis, ac illos cum furore irruentes in oves; vidi hircos cum duobus cornibus, quibus cum vehementia ferierunt oves; et cum aspexi quid esset, vidi aliquos rixantes inter se de charitate et fide; ex quo patuit, quod fides separata a charitate esset quae appareret sicut hircus, et quod charitas ex qua fides esset quae appareret sicut ovis. Quia haec saepius vidi, datum est pro certo scire, quod illi qui in fide separata a charitate sunt, in Verbo per "hircos" intelligantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church