Doc. of Faith (Dick) n. 59

Previous Number Next Number See English 

59. Haec illorum explicatio est:- "Signum magnum visum est in caelo," significat revelationem a Domino de futura ecclesia, et de receptione doctrinae ejus, et a quibus impugnabitur: "mulier circumdata sole, et luna sub pedibus significat ecclesiam, quae a Domino in amore, et in fide est: "et super capite ejus corona stellarum duodecim," significat sapientiam ac intelligentiam ex Divinis veris apud illos: "et in utero habens," significat nascentem doctrinam: "clamavit parturiens, et cruciata parere," significat resistentiam ab illis qui in fide separata a charitate sunt: "et visum est aliud signum in caelo," significat iterum revelationem: "et ecce draco magnus rufus," significat fidem separatam a charitate, qui "rufus" dicitur ab amore mere naturali: "habens capita septem," significat falsum intellectum Verbi: "et cornua decem," significat potentiam ex receptione a multis: "et super capitibus suis diademata septem," significat falsificata vera Verbi: "et cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit illas in terram," significat destructionem omnium cognitionum veri: "et draco stetit coram muliere paritura, ut postquam pepererat, fetum ejus devoraret," significat odium illorum et animum destruendi doctrinam ecclesiae in suo ortu: "et peperit filium masculum," significat doctrinam: "qui pasturus omnes gentes virga ferrea," significat quae ex potentia veri naturalis ex spirituali convincet: "et raptus est filius ejus ad Deum et thronum Ipsius," significat tutationem ejus a Domino e caelo: "et (mulier) fugit in desertum," significat ecclesiam inter paucos: "ubi habet locum praeparatum a Deo," significat statum ejus ut interea provideatur inter plures: "ut ibi alant illam diebus mille ducentis sexaginta," significat usque dum crescit ad suum statutum: "et factum est bellum in caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt cum dracone, et draco pugnavit et angeli ejus," significat dissensionem et pugnam illorum qui in fide separata a charitate sunt contra illos qui in doctrina ecclesiae de Domino et de vita charitatis sunt: "et non praevaluerunt," significat quod succubuerint: "et non locus inventus eorum amplius in caelo," significat dejectionem illorum: "cum vidit draco quod projectus sit in terram, persecutus est mulierem quae peperit masculum," significat infestationem ecclesiae ab illis qui in fide separata a charitate, propter doctrinam ejus: "et datae mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum," significat circumspectionem dum adhuc inter paucos est: "ubi aleretur tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis," significat usque dum ecclesia crescit ad suum statutum: "et ejecit serpens post mulierem ex ore suo aquam tanquam flumen, ut illam a flumine absorptam faceret," significat ratiocinationes illorum ex falsis in copia ad destruendum ecclesiam: "et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod ejecit draco ex ore suo," significat quod ratiocinationes, quia ex falsis, a se ipsis deciderint: "et iratus est draco contra mulierem, et abivit facere bellum cum reliquis seminis ejus," significat perstans odium illorum: "observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi," significat contra illos qui vivunt vitam charitatis, et credunt in Dominum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church