Doc. of Faith (Dick) n. 56

Previous Number Next Number See English 

56. Quod religiosum fidei separatae a charitate intelligatur et describatur in Apocalypsi per "draconem" et per "binas ejus bestias," non modo e caelo mihi dictum est, sed etiam in mundo spirituum, qui sub caelo est, ostensum est. Visi mihi sunt illi qui in fide separata erant, in coetu sicut magnus draco cum extensa cauda versus caelum; et visi sunt alii, qui tales, separati, in apparentia sicut dracones: sunt enim in illo mundo hujuscemodi apparentiae ex correspondentia spiritualium cum naturalibus: quare etiam illi ab angelis caeli vocantur draconici. Sed plura illorum genera sunt; quidam eorum constituunt draconis caput, quidam illius corpus, et quidam ejus caudam. Illi qui constituunt ejus caudam, sunt qui omnia vera Verbi falsificaverunt; quare dicitur de dracone in Apocalypsi, quod "cauda sua detraxerit tertiam partem stellarum caeli;" per "stellas caeli" significantur cognitiones veri, et per "tertiam partem," omnes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church