51. Quoniam Philisthaei repraesentabant illos qui in fide separata charitate sunt, ideo vocati sunt "praeputiati;" et per "praeputiatos" intelliguntur qui absque amore spirituali sunt, et inde in solo amore naturali; amor spiritualis est charitas. Causa quod hi "praeputiati" dicti sint, est quia per "circumcisos" intelliguntur qui in amore spirituali sunt. (Quod Philisthaei "praeputiati" dicti sint, videatur 1 Sam. xvii. {1}26, 36; 2 Sam. {2}i. 20; et alibi.) @1 26 pro "27"$ @2 i. pro "ii."$