Doc. of Faith (Dick) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. (VII.) QUOD ILLI QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT, IN VERBO REPRAESENTATI SINT PER PHILISTHAEOS. In Verbo per omnia nomina gentium et populorum, tum personarum et locorum, significantur res ecclesiae; ipsa ecclesia per Israelem et Jehudam, quia apud illos fuit instituta; et varia religiosa per gentes et populos circum illos; religiosa concordantia per gentes bonas, et religiosa discordantia per gentes malas. Sunt duo religiosa mala, in quae omnis ecclesia successu temporis degeneratur, unum quod adulterat bona ejus, et alterum quod falsificat Vera ejus. Illud religiosum, quod adulterat bona ecclesiae, trahit suum ortum ex amore imperandi; et alterum religiosum quod falsificat Vera ecclesiae, trahit suum ortum ex fastu propriae intelligentiae. Religiosum quod trahit ortum ex amore imperandi in Verbo intelligitur per Babyloniam; et religiosum, quod trahit ortum ex fastu propriae intelligentiae, in Verbo intelligitur per Philisthaeam. Notum est quinam ex Babylonia hodie sunt; sed non notum quinam ex Philisthaea. Ex Philisthaea sunt qui in fide et non in charitate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church