Doc. of Faith (Dick) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. Sed causa quod haec non visa sint, est quia induxerunt fidem caecam, et per illam occluserunt oculos, et obturaverunt aures. Occlude oculos et obtura aures, hoc est, fac ut non cogitent ex aliquo intellectu, et dic illis, quibus aliqua idea de vita aeterna impressa est, quicquid velis, et credent: immo, si dixeris quod Deus possit irasci et vindictam spirare; quod Deus possit alicui damnationem aeternam inferre; quod Deus velit ad misericordiam moveri per sanguinem Filii; ac id pro merito imputare et adscribere homini ut ejus; ac salvare per solum cogitare. Ut et, quod unus Deus cum altero Deo unius essentiae potuerit talia stipulari, et illi injungere; praeter similia alia. Sed aperi oculos et reclude aures, hoc est, cogita de illis ex intellectu, ac videbis discordantiam illorum cum ipsa veritate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church