43. Angelus cum illo qui in fide non separata a charitate, ita locutus est: "Amice, quis es?" Respondit, "Sum Christianus Reformatus." "Quae tua doctrina, et inde religio?" Respondit, "Fides et charitas." Dixit, "Haec sunt duo." Respondit, "Non separari possunt." "Dixit, "Quid fides?" Respondit, "Credere quod Verbum docet." Dixit, "Quid charitas?" Respondit, "Facere quod Verbum docet." Dixit, "Num solum credideris illa, vel num etiam feceris?" Respondit, "Etiam feci." Angelus caeli tunc aspexit illum, et dixit, "Mi amice, veni mecum, et habita nobiscum."