Doc. of Faith (Dick) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. At usque ut videatur qualis fides separata a charitate est, et qualis fides non separata ab illa est, velim communicare quae ab angelo caeli audivi. Dixit ille quod locutus sit cum multis Reformatis, et audiverit qualis fides illorum est; et retulit quid cum uno qui in fide separata a charitate fuit, et quid cum altero qui in fide non separata, locutus est, et ab illis audivit. Dixit quod interrogaverit illos, et quod illi responderint. Quae quia illustrare possunt, velim collocutiones illorum hic afferre.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church