Doc. of Faith (Dick) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. Amor in Dominum est proprie amor, et amor erga proximum est charitas. Non datur apud hominem amor in Dominum, nisi in charitate; in hac Dominus Se conjungit cum homine. Quia fides in sua essentia est charitas, sequitur quod nemo possit habere fidem in Dominum nisi in charitate sit; ex hac per fidem est conjunctio, per charitatem conjunctio Domini cum homine, et per fidem conjunctio hominis cum Domino. Quod conjunctio reciproca sit, videatur in Domina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 102-107).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church