Doc. of Faith (Dick) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Ex nunc dictis patet quod charitas, quatenus est affectio boni seu usus, producat fidem, ut medium, per quam existat; consequenter, quod charitas et fides, in operando usus, conjunctim agant. Tum quod fides non producat bonum seu usum ex se, sed ex charitate, fides enim est charitas media. Fallacia itaque est, quod fides producat bonum sicut arbor fructum; arbor non est fides, sed arbor est homo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church