5. [I. DE DEO.] CAPUT SECUNDUM. QUOD UNUS ILLE DEUS SIT IPSUM ESSE, QUOD EST JEHOVAH:-
seu, DE ESSENTIA ET EXISTENTIA DEI, IN SE IPSO. 1. Quod unus ille Deus dicatur "Jehovah" ex Esse; ita ex eo, quod sit "Qui est, fuit, et venturus,"-
seu quod idem, quod sit "Primus et Ultimus," "Principium et Finis," "Alpha et Omega" (Apoc. i. 8, 11; xxii. 13: Esai. xliv. 6). 2. Proinde quod unicus ille Deus sit ipsa Essentia, Substantia, et Forma; et quod homines et angeli sint spirituales essentiae, substantiae, et formae, seu imagines et similitudines, quantum ex ipsa et unica illa Divina trahunt. 3. Quod hoc Divinum Esse sit Esse in se. 4. Quod Divinum Esse in se simul sit Divinum Existere in se. 5. Quod Divinum Esse et Existere in se non possit producere aliud Divinum quod est Esse et Existere in se. 6. Consequenter, quod Deus alius, ejusdem Essentiae cum Deo uno, non detur. 7. Quod pluralitas deorum in saeculis antiquis, et quoad partem in hodiernis, non aliunde duxerit originem quam ex non intellecta Divina Essentia.