Canons (Whitehead) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT QUARTUM. QUOD "SPIRITUS SANCTUS," QUI MARIAM SUPERVENIT, SIGNIFICET DIVINUM VERUM: ET QUOD "VIRTUS ALTISSIMI," QUAE OBUMBRAVIT, SIGNIFICET DIVINUM BONUM, EX QUO ILLUD. 1. Quod Spiritus Sanctus sit Divinum procedens, ita Divinum docens, reformans, regenerans, et vivificans. 2. Quod hoc sit Divinum Verum, quod Jehovah Deus locutus est per prophetas, et quod Ipse Dominus ex ore suo locutus est dum fuit in mundo. 3. Quod hoc Divinum Verum, quod etiam est Verbum, fuerit in Domino a nativitate ex conceptione; et quod postea ultra omnem modum, hoc est, infinite, auctum fuerit; quod intelligitur per quod Spiritus {1} Jehovae datus sit super Illum. @ Jehovae pro "Jehovah"$ 4. Quod Spiritus {1} Jehovae dicatur "Spiritus Sanctus," quoniam "Sanctum" in Verbo dicitur de Divino Vero. Inde est quod Humanum Domini in Maria natum dicatur "Sanctum" (Luc. i. [35]); et quod Ipse Dominus dicatur "Solus Sanctus" (Apoc. xv. 4); et quod alii dicantur "sancti," non a se, sed ab Ipso. @1 Jehovae pro "Jehovah"$ 5. Quod "Altissimum" in Verbo dicatur de Divino Bono; quare "Virtus Altissimi" significat Potentiam ex Divino Bono procedentem. 6. Quod ideo duo illa, "Spiritus Sanctus superveniens" et "Virtus Altissimi obumbrans," significent utrumque, videlicet, Divinum Verum et Divinum Bonum,-hoc faciens animam, et illud corpus,-et communicationem. 7. Consequenter, quod duo illa in Domino recens nato distincta fuerint, sicut sunt anima et corpus; at postea, unita. 8. Similiter ut fit in homine, qui nascitur et postea regeneratur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church