Coronis (Buss) n. 59

Previous Number Next Number See English 

59. (v.) Quod ante hunc statum, et post illum, facta sit Promissio Adventus Domini Jehovih in mundum, et tunc novae Ecclesiae, in qua regnatura sunt justitia et judicium.-Notum est ex lectione verbi Prophetici veteris Testamenti quod multis in locis ibi praedictus sit Adventus Domini nostri, tum etiam quod Dominus ibi insignitus sit variis nominibus, ut quod vocatus sit "Jehovah Zebaoth," "Jehovah Justitia nostra," "Jehovah Salvator et Redemptor noster," "Dominus Jehovih," "Adonajus," "Immanuel" seu "Deus nobiscum," "Deus Israelis," "Sanctus Israelis," "Petra Israelis," "Messias" seu "Unctus Jehovae," "Rex," "David," "Fortis Jacobi," "Pastor Israelis," "Pontifex," "Sacerdos ad modum Melchizedechi," "Filius Dei," "Filius Hominis," "Angelus Jehovae," "Angelus Foederis," "Maximus Propheta," "Schiloh;" et apud Esaiam, "Consiliarius," "Princeps Pacis," "Pater Aeternitatis;" et in Novo Foedere, "Jesus Christus," et "Filius Dei." Quod Adventus Domini nostri in perplurimis locis apud Prophetas praedictus sit, ex allegatione praedictionum in sequentibus videbitur. Sed quaeritur cur tam frequens praedictio de Adventu Ipsius facta est: fuerunt plures causae, quaedam spectantes Populum Israeliticum et Judaicum, quaedam spectantes Populum Christianum post illos. Sed recensebimus causas spectantes imprimis Populum Israeliticum et Judaicum. Prima erat, ut per nominationem et recordationem Ipsius, in cultu interiori Jehovae continerentur, quoniam absque illo non fuit ingressus Jehovae ad aliquem ex illis, neque accessus ullius ex illis ad Jehovam. Simile erat tunc ut est hodie, Quod Deum Patrem "nemo viderit; Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille exposuit" (Joh. i. 18; cap. v. 37); tum,

"Nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Joh. xiv. 6). Secunda causa spectans Populum illum, fuit, quod typi repraesentativi Ecclesiae illorum, qui omnes spectabant Dominum nostrum et Ecclesiam ab Ipso post Adventum Ipsius instaurandam, inservirent illis ut totidem indices et symbola cultus illorum; consequenter, ut cum venisset[1] agnoscerent Ipsum, et sinerent se introduci in interna cultus Ipsius, et una cum gentibus quae circum illos erant, fierent Christiani. Tertia causa fuit, ut per recordationem Adventus Ipsius, aliquid notionis seu ideae de resurrectione et de vita aeterna cogitationes illorum intraret. Quis enim ex illis non potuisset interius in se seu corde cogitare, "Quid nobis cum Messia, postquam mortui sumus, nisi reverteremur tunc, videremus gloriam Ipsius, et regnaremus cum Ipso?" Inde religiosum illorum scaturivit quod eo tempore resurrecturi sint, quisque ex suo sepulcro, et in Terram Canaanem redituri. Quarta causa fuit, ut in statu vastationis et oppressionis illorum, quando in tentationibus et afflictionibus erant, sublevarentur et sanarentur, Sicut patres et fratres eorum in deserto (Num. xxi. 1-9[2]; Joh. iii. 14, 15);

nam absque illa sublevatione et sanatione potuissent scandala conjicere in Jehovam, et a cultu Ipsius repraesentativo ad idololatricum turmatim abscedere. Tentationes enim et afflictiones in statu vastationis et oppresssionis, non sunt nisi quam pugnae Domini cum Diabolo de homine, hoc est, de anima ejus, quis illam possessurus; et de eo statu dici potest quod Deus Israelis seu Dominus Messias stet ab uno latere, ac Beelzebub et Serpens Diabolus ab altero; et quod hic sicut flumen ex ore suo ejiciat scandala contra Dominum, ac Dominus avertat et tollat illa, et sic hominem liberet a captivitate et servitute spirituali; haec pugna sentitur in homine sicut ab illo. Quod tentatio talis sit[1] pugna, et talis perceptio ab homine, et inde co-operatio, possum juramento testari, saepius enim expertus novi illam.[2] Quod fiat extra hominem, et sentiatur in illo sicut ab ipso, et quod homo stans in medio, et co-operetur, est ob finem ut imputetur ei merces dum vincit; sed ille homo solum vincit qui spectat ad Dominum et confidet sibi opem ab Ipso solo. Quod unusquisque qui in tentationibus sibi quaerit ad Dominum, vincat, et quod alioqui succumbat, illustrabitur per comparationes. Est sicut navis prope scopulos jactata procellis; nisi nauclerus tunc ex sua peritia sciat avertere illam, et convertere ad exitum et sic ad portum, periret. Est sicut urbs obsessa ab hostibus; nisi sit alicubi evasio aut auxilium, dux cum milite fit exspes et excors, et se illis offert captivum, et vitam suam relinquit arbitratui illorum. Est sicut quis, dum peregrinatur, inopinato intrat casam ubi latrones, nisi dum inclusus est amicus veniat[3] ac pulset januam, aut sistat se conspicuum ad fenestram, et sic nebulones illos terrificet, et avertat a flagitio. Est sicut quis incidit in speluncam, ubi ursus cum catulis, aut in foveam ubi sunt lupus et leopardus, si non ejus pater aut frater, haec videns, subito ad illum demittat scalam aut funem, et inde elevet illum. Est sicut qui in opaco nimbo interdiu stat aut ambulat, et inde non scit quo se vertat, nisi accendat sibi lucernam, et sic aperiat sibi locum ubi stat aut viam qua[4] ambulet. Est sicut in media hieme est, et tunc in penuria annonae, nisi tunc nutriat illos spes venturae messis recurrente sole. Similiter sicut quis in media nocte in silva errat, nisi se refocillet spe lucis, et in spe illa cubitum it, et tranquille dormit usque ad matutinam. Est quoque sicut quis salutis causa desiderat instrui in illis quae Christianae Religionis sunt, et offendit doctores mitratos, et magistros laureatos, qui exponunt illa terminis ex arte metaphysica commodatis, ac involvunt illa mysticis, nisi quis alius discindat vocabula illa, et sic implicata extricet, et ex Verbo, ita ex Domino, sancta Ecclesiae emitteret in claram lucem. Annon alioqui falsitatibus de fide et in reliquis dogmatibus, quae a statuta fide sicut unci catenae a stato et affixo pariete capite continenter pendent, incantaretur? Similiter foret in tentationibus, et tunc infestationibus a satanis, nisi confidenter aspiceret Dominum, et ab Ipso solo omnem liberationis operam et opem satageret. Propter has causas toties in Verbo Vetere Prophetico, praedictus est Adventus Domini, et quod propter easdem causas in Verbo Novo Evangelico et Apostolico praedicatus est Dominus, et secundus Ipsius Adventus praedictus; de quo in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church