56. Loca e Verbo Prophetico, in quo agitur de Ecclesia Israelitica, in quibus de "vastatione," "desolatione," "confractione," et hae nominantur, et quoque "desertum," sunt sequentia:
"O habitator Hierosolymae et vir Jehudae,....quid faciam vineae meae quod non feceram? Exspectavi ut faceret uvas, sed fecit labruscas.....Ponam eam in desolationem; non putabitur, neque sarrietur, ut ascendat vepris,....et domus in devastationem erunt; non enim opus Jehovae introspiciunt, et factum manuum Ejus [non] vident" (Esai. v. 3-12);
"Pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii [mei] in desertum solitudinis; posuit eam in solitudinem.....O desolata, desolata est tota terra, quia non ponens super cor. Super omnes colles in deserto venerunt vastatores;.... severunt tritica, et messuerunt spinas" (Jerem. xii. 10-13[1]);
"Gens ascendit super terram meam,....et redegit vitem meam in vastitatem" (Joel i. 6[,7]);
"Devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum" (Joel i. 10);
per "vineam" et "agrum" in his locis, ut in aliis in Verbo significatur Ecclesia. In omnibus habitationibus vestris urbes devastabuntur, et excelsa desolabuntur, ut devastentur[2] et desolentur altaria vestra,....cessentque idola vestra, et abscindantur statuae vestrae, deleanturque opera vestra" (Ezech. vi. 6; tum quoque videatur vers. 14[3]);
"Obliti sunt Mei populus meus, vanitati suffiverit;....ut ponerent terram in vastitatem" (Jerem. xviii. 15, 16);
"terra" hic pro Ecclesia. "Vastabuntur excelsa Jischaki, et sanctuaria Israelis desolabuntur" (Amos vii. 9);
" Abi et dic populo huic, Audite audiendo, sed non intelligite; et videte videndo, sed non cognoscite; impingua cor populi hujus,....et oculos ejus obline." Tunc dixit Propheta, "Quousque, Adonai? Qui dixit, Usque dum devastantur urbes,....et terra redigitur in solitudinem; multiplicabit Jehovah deserta in medio terrae" (Esai. vi. 9-12);
"Ecce Jehovah evacuans terram, et exinaniens illam;....evacuando evacuabitur terra,....ex[4] eo quod transgressi sint leges,[5] transcenderint statutum, irritum reddiderint foedus aeternitatis; ideo in urbe erit vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta" (Esai. xxiv. 1, 3, 5, 12[6]);
Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, irritum reddidit foedus.....Concipite quisquilias, parite stipulam" (Esai. xxxiii. 8, 11[7]);
"Tacui ab aeterno,....desolabo et absorbebo simul. Vastabo montes et colles" (Esai. xlii. 14, 15);
"Destructores et devastatores tui ex te exibunt;.... nam quoad vastationes et desolationes tuas, et terram devastationis tuae,....procul aberunt absorptores" (Esai. xlix. 17, 19);
Iniquitates vestrae fuerunt dividentes inter vos et inter Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem a vobis.....Ova aspidis ponebant, et telas araneae texebant.....Vastatio et confractio in semitis eorum..... Exspectamus lucem, sed ecce tenebrae;....palpamus[1] sicut caeci parietem,....offendimus in meridie sicut in crepusculo" (Esai. lix, 2, 5, 7, 9, 10[2]); "Urbes sanctitatis tuae factae sunt desertum, Zion facta est desertum, et Hierosolyma vastitas. Domus sanctitatis nostra....facta est [in] incendium ignis et omnia desiderabilia nostra facta sunt in vastitatem" (Esai. lxiv. 9, 10 [B.A. 10, 11]); "Contra Israelem rugiunt leones juvenes;....redigunt terram ejus in vastitatem" (Jerem. ii. 15);
"Vae nobis, quia devastati sumus; ablue a malitia cor tuum, O Hierosolyma;....quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis" (Jerem. iv. 13, 14);
"Sicut scaturire facit fons aquas suas, sic Hierosolyma facit scaturire malitiam suam. Violentia et vastatio auditur[3] in ea;....castigationem admitte,....ne redigam te in vastitatem.....O filia populi mei, cinge te sacco, et volve te in cinere;....quia subito veniet vastator super nos[4]" (Jerem. vi. 7, 8, 26); "Vox lamenti audita est ex[5] Zione: Quomodo devastati sumus; eo[6] quod deseruimus[7] terram" (Jerem.ix. 18 [B.A. 19]);
"terra" pro Ecclesia. "Tentorium meum devastatum est, et omnes funes mei[8] evulsi;....quoniam stulti facti sunt pastores, et Jehovam non quaesiverunt" (Jerem. x. 20, 21) ;
"tentorium" pro cultu. "Vox strepitus,[9] ecce veniens, et tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum draconem" (Jerem. x. 22[10]);
"Erit tota terra in desolationem, in devastationem" (Jerem. xxv. 11);
"terra" pro Ecclesia. "Vox clamoris a Choronaim, devastatio et confractio magna.....Veniet vastator super omnem urbem" (Jerem. xlviii. 3, 5, 8, 9, 15, 18);
haec de Moabo, per quem intelligitur confidentia in operibus suis et in propria intelligentia (ut[II] patet a versu 29, ibi). "Ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem eorum" (Ezech.iv. 17);
"panis et aqua" pro bono et vero. "Ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis" (Ezech. xxiii. 33[12]); "Vae illis, quia divagati sunt; devastatio illis" (Hosch. vii. 13); "Erit terra in desolationem propter habitatores suos, propter fructum operum eorum" (Mich. vii. 13). (Praeter multis aliis in locis, ut Esai. vii. 18, 19; cap. xvii. 4-6, 9-14; cap xxii. 4-9; cap. xxix 10-12; cap li. 19[13]; Jerem. xix. 8; cap. xxv. 9-11, 18; cap. xliv. 2, 6, 22: Ezech. x. 1 ad fin.; cap. xii. 19, 20; cap. xxxiii. 24, 28, 29: Hosch. x. 14; cap. xii. 2[1]: Joel ii. 20;
Amos v. 9: Mich. vi. 13, 16: Hab. i. 3: Haggai i. 4, 9: Zach. vii. 14; cap. xi. 2, 3.) Ex omnibus his locis videri potest quid "vastatio" et "desolatio;" quod non sit terrae et urbium a populis, sed Ecclesiae a bonis et veris, unde non nisi quam mala et falsa.