Coronis (Buss) n. 44

Previous Number Next Number See English 

44. Dictum est quod ex populis cujusvis Ecclesiae in fine ejus factum sit novum Caelum et novum Infernum; et quia in lemmate praecedente de Caelo et Inferno ex lllis qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, narrationem edidi, libet etiam de his; ad hoc enim mihi datus est accessus, quoniam datum est mundum spiritualem pervagari et lustrare, propter finem ne[1] Ecclesia Nova vere Christiana sit in caligine de Caelo et Inferno, deque sorte sua post mortem, secundum acta vitae suae. Sunt haec quoque in opusculo de Amore Conjugiali (n. 76). De Caelo ex illis:-

"Venit ad me angelus et dixit, `Vis ut comiter te ad populos qui in Aevo seu Saeculo Argenteo vixerunt, ut ex illis audiamus de illorum temporis moribus et vita.[2]' Et inquit quod non adeantur nisi ex auspicio Domini. "Factus sum in spiritu, ac comitatus sum ducem meum, et primum ad collem in confinio orientis cum meridie; et cum super illo clivo eramus, ostendit mihi magnam extensionem tractus terrae, et vidimus procul eminentiam sicut montanam, inter quam et collem super quo stetimus erat vallis, et post hanc planities, et ab hac acclivitas lente surgens. "Descendimus e colle transituri vallem, et vidimus a lateribus hic et illic ligna et saxa in figuras hominum, et variarum bestiarum, avium et piscium sculpta. Et quaesivi angelum, `Quid illa? Suntne idola?' "Et respondit. `Prorsus non; sunt figurationes repraesentivae variorum virtutum moralium et veritatum spiritualium.' Fuerat apud populos Illius aetatis scientia correspondentiarum; et quia bestia, avis, piscis correspondet alicui qualitati, ideo unumquodvis sculptile repraesentat et significat aliquid singulare virtutis aut veritatis, et plura simul ipsam virtutem aut veritatem in quadam communi extensa forma; sunt illa quae in Aegypto vocata sunt hieroglyphica. "Perreximus per vallem; et dum intravimus planitiem, ecce vidimus equos et currus; equos varie phaleratos et capistratos, ac currus diversiformes, quosdam exsculptos, sicut aquilas, quosdam sicut unicornes, quosdam sicut balaenas; et quoque in fine aliqua plaustra, et circum ad latera stabula. At cum appropinquavimus, tam equi quam currus disparati sunt, et pro illis vidimus homines paria et paria, ambulantes, colloquentes et ratiocinantes. Et dixit mihi angelus, `Species equorum, curruum, et stabulorum, e longinquo visae, sunt apparentiae rationalis intelligentiae hominum illius Aevi; equus enim ex correspondentia significat intellectum veri, currus doctrinam ejus, ac stabula loca instructionis. Nosti quod omnia in hoc mundo secundum correspondentias appareant.' "Sed praeterivimus haec, et per acclivum ascendimus. Et tandem vidimus urbem, quam intravimus; et in pervadendo, e plateis et foris lustravimus ejus domos. In medio ejus erant palatia structa ex marmore; ante illa erant gradus ex alabastro, et [ad] latera graduum columnae ex jaspide. Vidimus etiam templa ex pretioso lapide, coloris sapphirini et lazurei. Et dixit mihi angelus, `Domus illis ex lapidibus sunt, quia lapides significant veritates naturales, et lapides pretiosi veritates spirituales; et omnibus illis qui in Argenteo Aevo vixerunt, fuit intelligentia ex veritatibus spiritualibus et inde naturalibus; simile enim significat argentum.' In perlustrando urbem vidimus hic et ibi consortes, tum maritos et uxores. Exspectavimus, ut alicubi invitaremur; et cum hoc in animo erat, revocabamur a duobus in domum, ac intravimus. Et angelus pro me locutus cum illis aperuit causam adventus in hoc caelum, quod esset `propter instructionem de moribus apud antiquos e quibus estis.' Et responderunt, `Nos fuimus ex populis in Asia; ac studium nostrae aetatis fuit studium veritatum, per quas nobis fuit intelligentia. Hoc studium fuerat animae et mentis nostrae studium; sed studium sensuum corporum nostrorum fuerant repraesentationes veritatum in formis naturalibus; ac scientia correspondentiarum conjunxit sensualia corporum nostrorum cum perceptionibus mentium nostrarum, ita naturalia et corporalia cum spiritualibus et caelestibus, et conciliavit nobis communicationem cum angelis caeli.' "His auditis, rogavit angelus ut aliquid de conjugiis apud illos referrent.[1] Et dixit maritus, `Est correspondentia inter conjugium spirituale, quod est boni et veri, et inter conjugium naturale, quod est viri cum uxore; et quia studuimus correspondentiis, vidimus quod Ecclesia cum suis veris et bonis nequaquam dari possit apud alios quam qui in amore vere conjugiali vivunt; est enim conjugium boni et veri Ecclesia apud hominem. Quare omnes nos qui hic sumus, dicimus quod maritus sit verum, et uxor ejus veri bonum, et quod bonum non possit amare aliud verum quam quod sui est, nec verum redamare aliud bonum [quam] quod sui est; si aliud, periret conjugium internum seu spirituale quod facit Ecclesiam, et fieret modo conjugium externum seu naturale, cui idololatria et non Ecclesia correspondet.' "His dictis introducti sumus in antithalamum, ubi plura technica super parietibus, et imagines parvae sicut fusae ex argento erant. Et quaesivi quid illa. Dixerunt, `Sunt picturae et formae repraesentativae plurium qualitatum, praedicationum et jucunditatum spiritualium;' sicut etiam erant cherubi et palmae super parietibus Templi Hierosolymitani. "Post haec apparuit e longinquo currus tractus a mannis albis;

quo viso dixit Angelus, `Ille currus est nobis signum ut abeamus.' Tunc, cum descendimus per gradus, dedit hospes nobis botrum ex uvis uvis candidis adhaerentem foliis ex vite; et ecce folia in manibus nostris facta sunt argentea; et deportavimus illa in signum quod cum populis Saeculi Argentei locuti simus."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church