39. LEMMA TERTIUM DE ECCLESIA NOACHICA, SEU ANTIQUA HUJUS TELLURIS.
Quoniam omnis Ecclesia est trina, intima seu caelestis, media seu spiritualis, et externa seu naturalis, ideo tres filii fuerunt Noacho, et per "Schemum" significatur Ecclesia intima seu caelestis, per "Japhetum" Ecclesia media seu spiritualis, et per "Chamum" Ecclesia externa seu naturalis. Apud quos autem una Ecclesia est, et apud quos altera et tertia, ut et quales sunt in se et inter se, non vacat hic describere; sunt enim caeli, supremum, medium, et infimum,[1] quibus tres illi gradus Ecclesiae correspondent. Praeterea Noachica haec, seu Antiqua Ecclesia, per totam Asiam dispersa fuit, imprimis in Syriam, Mesopotamiam, Assyriam, Chaldaeam, Terram Canaanem et vicinias ejus, Philisthaeam, Aegyptum, Tyrum, Zidonem, Ninivem, et quoque in Arabiam et Aethiopiam, ac temporis tractu in Tartariam Magnam, et abinde deorsus usque ad Pontum Euxinum, et ab hoc in omnes districtus Africae. Quod gentes ubivis terrarum in cultu ex aliqua religione fuerint, notum est; ac religio non dabilis est nisi per quandam revelationem, et per hujus propagationem a gente ad gentem, [ut] videatur in opere praecedente, Vera Christiana Religio (n. 273-276); ubi etiam evictum est quod ante Verbum Israeliticum fuerit Verbum, quod tempore deperditum est; sed usque ex Divina Domini Providentia in Tartaria Magna conservatum, ex [quo] illorum cultus Divinus usque ad hodie est; de quo etiam in dicto opere (n. 264-266, 279).