Coronis (Buss) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. Eaedem quatuor Ecclesiae in hac tellure descriptae sunt per quatuor "bestias" ex mari assurgentes, apud Danielem, de quibus haec ibi:

Prima visa est "sicut leo, sed alae aquilae illi: videns fui, donec evulsae sunt alae ejus; et sublata est e terra, et super pedes, sicut homo erecta, et cor hominis datum ei. Deinde ecce bestia alia secunda, similis urso, et ad latus unum erexit se; erant tres costae in ore ejus inter dentes; insuper sic dicentes ei, Surge, comede carnem multam. Post haec videns fui, et ecce alia, sicut pardus, cui alae quatuor, quales avibus, super tergo illius; et quatuor capita bestiae; dominiumque datum est illi. Post hoc videns fui in visionibus noctis, et ecce bestia quarta, terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, reliquumque pedibus suis conculcavit: erat autem diversa ab omnibus bestiis quae ante illam, et decem cornua illi. ....Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus Dierum sedit;.... et judicium consedit, et libri aperti sunt. ....Et ecce, cum nubibus caelorum sicut Filius Hominis veniens fuit;....et Huic datum est dominium, et gloria, et regnum, ut[8] omnes populi, gentes et linguae Ipsum colerent; dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit" (cap. vii. 3-7, 9, [10,] 13, 14, seq.). Quod per has "bestias" similiter quatuor illae Ecclesiae intellectae et descriptae sint, patet a singulis ibi, quae in sequentibus in suo ordine evolventur; praeprimis ab ultimis ibi, quod post quatuor illas bestias venturus sit Filius Hominis, cui dabitur dominium et regnum quod non transibit et peribit; qui quod etiam intellectus sit per "Lapidem" factum in "Petram magnam quae implebit totam terram," videatur supra (n. 2 fin.). Quod status Ecclesiae similiter per bestias quemadmodum per metalla in Verbo describantur, constat ex innumeris locis, quorum aliqua duntaxat hic adducam, quae sunt:

"Pluviam benevolentiarum stillare facis,[1]....haereditatem laborantem tuam confirmabis; bestia" coetus tuus "habitabunt in illa" (Psalm. lxviii. 10, 11 [B.A. 9, 10]);

"Mihi omnis fera sylvae, bestiae[2] in montibus millium; novi omnem avem montium, bestiae agrorum meorum Mecum" (Psalm. l. 10, 11);

"Aschur cedrus in Libano;....alta facta est altitudo ejus;....in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnes bestiae agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae" (Ezech. xxxi. 3, 5, 6, 13[3]; Dan. iv. 7-13);

"Feriam illis foedus in die illo cum bestia agri, et cum ave caelorum, ....et desponsabo te Mihi[4] in aeternum" (Hosch. ii. 18, 19[5]);

"Gaude et laetare: ....ne timete, bestiae agrorum meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti" (Joel ii. 21, 22[6]);

"Tu, fili hominis, dic avi omnis alae[7] et omni bestiae agri, Congregamini....ad sacrificium meum....super montibus Israelis..... Sic dabo gloriam meam inter gentes" (Ezech. xxxix. 17-21);

"Hostis opprobrio affirit Jehovam. Ne des bestiae animam turturis" (Psalm. lxxiv. 18, 19);

"Dominus Jehovih[8] congregat expulsos Israelis. Omnis bestia agrorum meorum, venite" (Esai. lvi. 8,9);

"Spiritus Jesum impellens fecit exire in desertum,....et erat cum bestiis, et angeli ministrabant Ipsi" (Marc. i. 12, 13);

non erat cum bestiis, sed cum diabolis, cum quibus pugnavit et quos subjugavit. (Praeter mille aliis in locis, quae quoad partem allata sunt in Apocalypsi Revelata, n. 567.) Praeterea notum est quod Ipse Dominus in Verbo dicatur "Agnus," et quoque "Leo;" tum quod Spiritus Sanctus repraesentatus sit sicut "Columba;" quod etiam cherubi, per quos Verbum in literali sensu significatur, apparuerint sicut "quatuor bestiae," apud Ezechielem et in Apocalypsi: quodque homo Ecclesiae, qui agnoscit Dominum ut suum Deum et Pastorem, dicatur "ovis;" et, vice versa, qui non agnoscit, dicatur "hircus," et quoque "draco;" et quod hujus coetus, similiter ut apud Danielem, describatur per Bestiam ex mari, similem pardo, cujus pedes quasi ursi, et os quasi leonis (Apoc. xiii. 1, 2). Haec trahunt originem ex mundo spirituali, ubi omnes affectiones et inde cogitationes angelorum et spirituum ad distantiam ab illis sistuntur ut bestiae; quae quoque apparent in simili forma, prorsus in qua bestiae in mundo naturali; affectiones amoris boni ut bestiae mites et usus boni, at affectiones amoris mali ut bestiae immites et usus mali: inde est quod toties nominentur "bestiae" in Verbo, et per illas in sensu spirituali significentur affectiones, inclinationes, perceptiones et cogitationes. Ex his patet quid intelligitur per "creaturas" in sequentibus his locis:

Jesus praecepit discipulis ut irent in universum mundum et praedicarent Evangelium "omni creaturae" (Marc. xvi. 15);

"Si quis in Christo est nova creatura, vetera transierunt, et facta sunt omnia nova" (2 Cor. v. 17);

"Haec dicit[1] Amen, Testis fidelis et verus, Principium Creaturae Dei" (Apoc. iii. 14). Per "creaturas" ibi intelliguntur illi qui possunt e novo creari, hoc est, regenerari, et sic fieri ab Ecclesia Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church