Coronis (Buss) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. (vi.) Quod Dominus Jehovih ex novo hoc Caelo novam Ecclesiam in terris derivet et producat, quod fit per Revelationem Veritatum ex suo ore aut ex suo Verbo, et Inspirationem.--Legitur quod Johannes viderit "Urbem sanctam, Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito" (Apoc. xxi. 2). Per "urbem sanctam, Hierosolymam Novam," intelligitur doctrina Novae Ecclesiae, ita Ecclesia quoad doctrinam; et per quod Hierosolyma "a Deo e caelo" novo descenderit, intelligitur quod vera doctrina Ecclesiae non aliunde: quod doctrina descenderit, est quia Ecclesia est Ecclesia ex doctrina et secundum illam; absque hac, Ecclesia non plus est Ecclesia quam homo est homo absque membris, visceribus, et organis, ita ex solo velamine cutaneo quod modo externam speciem ejus figurat; nec plus quam domus est domus absque thalamis, cenaculis, et apparatibus usus intus, ita ex solo pariete et lacunato tecto. Simile est cum Ecclesia absque doctrina. Quod "Hierosolym" significet Ecclesiam quoad doctrinam, ex Verbo evictum videatur in ipso opere Vera Christiana Religio (n. 782). Ex his liquet quod Ecclesia in terris derivetur et producatur per caelum angelicum a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church