1. [DICTA PROBANTIA]
APOSTOLI MIRACULA. SECTIO I.1
Apostoli nominantur, Act: Apost: I: 13.26. Quod Judas proditor crepuerit medius, et effusa sint omnia viscera ejus, Act: Ap: I: 16.17.18.19. Multa miracula et signa per Apostolos facta sunt, Act: Ap: II: 43. Petrus et Johannes sanaverunt claudum sedentem [ad] januam Templi, unde omnes attoniti, at cum sacerdotes audiverunt illos praedicantes de Jesu, intulerunt illis manus et injecerunt in custodiam, et postea comminati illos propter populum dimiserunt illos, Act: Ap: III: 1 ad 20. Cap: IV: seq:
Quod miraculum hoc factum sit in Nomine Jesu Christi, IV: 10.30. Miracula multa ab Apostolis, Act: Apost: V: 12.15.16. sed usque a Sacerdote magno posuerunt eos in custodia, et tametsi inde ab angelo miraculose educti sunt, sed usque verberati sunt, et comminati ne praedicarent de Jesu, vers: 29 ad 40. Stephanus etiam fecit signa magna et miracula, Act: Ap: VI: 8. Miracula a Philippo, Act: Ap: VIII: 6.7.13. Simon magus in Samaria se magnum fecit, dicens hic est virtus Dei magna, sed graviter increpatus est a Petro, Act: Ap: VIII: 9.10. seq: 20 ad 24. Miracula a Petro facta, et quoque quod mortuum excitarit in vitam, Act: Ap: IX: 33.34.36 ad 42. Miraculum Pauli, quod quidam factus caecus, Act: Ap: XIII: 11. tum alia, Cap: XIX: 11.12. Cap: XX: 9. seq: XXVIII: 3. seq: 8. Miracula facta a discipulis, et cum Paulo, Act: Ap: XIV: 3.8 ad 10.19.20. Cap: XVI:25.26. seq: