Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4578

Previous Number Next Number See English 

4578. [a]. Quam futiles scientiae hodiernae sunt, ex quibus sapientes audiunt Cum spiritibus loquutus de scientiis hodiernis, ex quibus sapientes videntur: in genere scientiae non aliud sunt quam media sapiendi, seu rationale suum formandi, sicut linguae sunt media cogitationes depromendi, qui in veris sunt, per scientias possunt sibi comparare confirmantia multa, et sic implere ideas, qui in falsis possunt etiam per easdem scientias confirmantia habere, et sic ideas falsis implere. Scientiae utiles sunt Physica, optica, chymica, pharmaceutica, anatomica, mathematica, astronomica, architectonica, Botanica, metallica, historica, regnorum regimina et similia, ex quibus omnibus ut mediis quisque potest rationalis fieri: sed sunt quaedam quae prorsus destruunt facultatem cogitandi, et deperdunt rationale, sicut scholastica, cum nempe unam rem claram fere unicuique intelligibilem per plures terminos scholasticos describere [volunt], usque dum nemo intelligit. Philosophica cum determinatur per series conclusionum a definitionibus terminorum et conclusionibus inde - quae series cum concatenantur sistunt talia quae a nemine intelligi possunt, nec qualis nexus sit - demunt omnem rationem, cum tamen nihil aliud involvunt, quam quod potest ita simpliciter exponi ut a quolibet possit intelligi. Logica, quae veritates concentrant et determinant in dubia, magis cum per plures una res evolveretur, quae tunc involvitur, ipsum conclusum plane est tale ut absque omni syllogismo intelligibile sit. Se habent haec quoque sicut Geometrica et Algebraica, cum exprimitur, et secundum eas exponitur, ut nec ulli intelligibile sit, tales scientiae, et tales scientiarum applicationes faciunt quod homo amittat sensum communem, et insaniat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church