Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4566

Previous Number Next Number See English 

4566. [a]. Antonius supra caput adstitit, et faciebat quod nequaquam loqui possem, tollendo principium ideae loquelae, ita subtilior spiritus erat quam alii, faciebat ut nequicquam possem exurgere aliquid vocis. Dictum quod talem magiam edoctus quod intraret sic in spirituum ideas, et eas duceret occulte quo vellet, ita ad sui admirationem et adorationem. Dicebat quod etiam ducere posset hominem, sed responsum quod sues et porcos ducat non homines, missus etiam est in porcum ut regeret eum, in porcum nempe in quam per phantasias versus qui obscoenis adulteriorum se polluerit, et similis factus: ex causa etiam quia magia interior non sunt nisi adulteria interiora, nam talia producit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church