4553. [a]. Ideae Ideae quae sunt memoriae sunt variae, sicut idea personae, nempe quicquid [quis] audivit de eo, vidit apud eum, dum loquutus cum eo observavit, quid cogitavit de eo, tam quae bene quam quae male, omnes remanent, et plura quam usquam novit, quae ei apparuerunt sicut inobservata; omnes illae ideae remanent, et sistuntur in altera vita simul, dum cogitatur de aliquo, sed usque ita quod cum bene cogitatur de illo, tunc mala quasi rejiciantur circum, cum mala, tunc bona rejiciantur circum; ita simul millia, simul seu momento sistuntur, et apparent coram bonis spiritibus et angelis, aut etiam percipiuntur: quare qui non nisi quam male cogitarunt de hominibus non possunt aliter quam mala cogitare de illis, qui bene non possunt aliter quam bene, et sic porro.