Apocalypse Explained (Whitehead) n. 974

Previous Number Next Number See English 

974. "Quia haec judicasti."-Quod significet a quo praevisum quod haec fierent, et provisum ne damnum inferrent caelis, qui in Divino Bono et in Divino Vero sunt, constat ex significatione "illa judicare," quod sit facere ut fiant seu eveniant; nempe, quae sequuntur, quod "quia effuderunt sanguinem sanctorum et prophetarum, sanguinem eis dederit bibere:" sed quia haec de Domino dicta sunt, et Dominus nusquam alicui dat sanguinem bibere, seu dat id quod significatur per "bibere sanguinem," et tamen haec, sicut plura similia in Verbo, in sensu litterae tribuuntur Domino, sequitur quod per illa verba intelligendum sit quod praevisum sit a Domino quod haec fierent, et provisum ne per id damnum fieret caelis, qui in Divino Bono et in Divino Vero sunt; Dominus enim malum praevidet et bonum providet: haec enim per illa verba significantur in sensu spirituali, seu cum exuitur naturale quod exterius est, et apparet spirituale quod interius est; proinde cum cogitatio naturalis hominis, quae est secundum apparentias, excipitur a cogitatione spirituali angelorum, quae est secundum rei essentiam. Inde patet qualis est sensus litterae Verbi et qualis est sensus spiritualis ejus, tum qualis cogitatio humana et qualis cogitatio angelica; quod nempe usque conveniant sicut internum et externum, aut sicut causa et effectus; et quod exuatur effectus seu externum apud hominem, ac sistatur causa seu internum apud angelos qui apud hominem: inde est quod sanctum internum ab angelis usque influat in cogitationem externam hominis qui sanctum habet Verbum, tametsi id nescit.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.) Quando homo incipit fugere et aversari mala quia sunt peccata, tunc omnia quae facit bona sunt, et quoque vocari possunt bona opera, cum differentia secundum praestantiam usuum. Nam quae homo facit antequam fugit et aversatur mala ut peccata, sunt opera ab ipso homine, quae, quia in illis est proprium hominis, quod non est nisi quam malum, et est quoque mundus propter quem, ideo sunt mala opera: at illa quae homo facit postquam fugit et aversatur mala ut peccata, sunt opera a Domino, quae, quia in illis est Dominus, et cum Ipso caelum, sunt bona opera. Discrimen operum ab homine et operum a Domino apud hominem, non apparet ad conspectum hominum, sed manifeste ad conspectum angelorum; opera quae ab homine fiunt, sunt sicut sepulcra exterius dealbata, quae Intus sunt plena ossibus mortuorum; sunt sicut patinae et pocula exterius mundata, in quibus sunt immunda omnis generis; sunt sicut fructus intus putres, nitente usque externa cute; aut sicut nuces aut sicut amygdalae intus a vermibus corrosae, putamine usque illibato; aut sicut putida meretrix facie pulchra: talia sunt bona opera ab ipso homine; nam utcunque apparent extrinsecus bona, usque tamen intrinsecus scatent impuritatibus omnis generis; nam interiora eorum sunt infernalia, et exteriora apparent sicut caelestia. At vero postquam homo fugit et aversatur mala ut peccata, tunc sunt opera ejus non modo exterius sed etiam interius bona, et eo plus bona quo interius, nam quo interius eo propius Domino; tunc enim sunt sicut fructus quibus sapida caro est, et in quorum medio sunt thecae plurium seminum, ex quibus novae arbores usque ad hortos enasci possunt; sunt omnia et singula in naturali ejus homine sicut ova, ex quibus catervae volatilium produci possunt, et successive implere multum caeli. Verbo, dum homo fugit et aversatur mala sicut peccata, tunc opera quae facit sunt viva; at quae prius fecerat, fuerunt mortua: vivum enim est quod a Domino, ac mortuum quod ab homine.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church