Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1008

Previous Number Next Number See English 

1008. "Ut non nudus ambulet."--Quod significet ne sit absque veris, et inde absque bonis, constat ex significatione "nudi," quod sit absque vero esse et inde absque bono (de qua (supra), n. 240); nam qui absque veris sunt, illi etiam absque bonis sunt, omne enim bonum comparatur per vera; et praeterea bonum absque vero non est bonum, nec verum absque bono est verum; ut verum sit, erit conjunctum bono; ac ut bonum sit, erit conjunctum vero: datur quidem verum absque bono, et bonum absque vero, sed usque verum absque (bono) est mortuum, ita quoque bonum absque vero; nam verum habet suum esse a bono, et bonum suum existere per verum: ex his patet quod per "nudum ambulare," significetur absque veris esse, et inde absque bonis: quod "ambulare" significet esse et vivere, videatur (supra) (n. 787).

[2] (Continuatio de Sexxto Praecepto.) Quod adulteria minus abhorreantur apud Christianos quam apud gentiles, immo apud aliquas barbaras gentes, est quia in Christiano orbe hodie non est conjugium boni et veri, sed conjugium mali et falsi; nam religio et doctrina fidei separatae a bonis operibus est religio et doctrina veri separati a bono; et verum separatum a bono non est verum, sed interius introspectum est falsum, ac bonum separatum a vero non est bonum, sed interius introspectum est malum: inde est in religione Christiana doctrina falsi et mali, ex qua origine influit cupido et favor adulterii ab inferno; inde est quod adulteria credantur licita, et exerceantur absque pudore in Christiano orbe: nam, ut supra dictum est, conjunctio mali et falsi est adulterium spirituale, ex quo secundum correspondentiam existit adulterium naturale. Ex eo est quod "adulteria" et "scortationes" in Verbo significent adulterationes boni et falsificationes veri; inde est, quod Babylon dicatur "meretrix" in Apocalypsi; similiter Hierosolyma in Verbo Veteris Testamenti; et quod gens Judaica a Domino dicta sit "gens adultera," et "ex patre diabolo." (Sed de his ex Verbo videatur (supra), n. 141.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church