Canons (Mongredien and Coulson) n. 6

Previous Number Next Number See English 

6. [I. DE DEO.] CAPUT TERTIUM. DE INFINITATE DEI. 1. Quod Deus, quoniam ante mundum fuit, ita antequam spatia et tempora fuerunt, sit infinitus. 2. Quod Deus, quoniam est et existit in Se, et omnia in mundo sunt et existunt ab Ipso, infinitus sit. 3. Quod Deus, quoniam postquam mundus factus est in spatio est absque spatio, et in tempore absque tempore, infinitus sit. 4. Quod Deus, quoniam est omne in omnibus mundi, et in specie omne in omnibus caeli et ecclesiae, infinitus sit. 5. Quod Infinitas Dei correspondenter ad spatia dicatur Immensitas; et quod {1} Infinitas Ipsius correspondenter ad tempora dicatur Aeternitas. @1 Infinitas pro "Infinitum"$ 6. Quod tametsi Dei Immensitas est correspondenter ad spatia, ac Aeternitas correspondenter ad tempora, usque nihil spatii in Ejus Immensitate, et nihil temporis in Ejus Aeternitate sit. 7. Quod per Immensitatem Dei intelligatur Divinitas Ipsius quoad Esse; et per Aeternitatem, Divinitas Ipsius quoad Existere; utrumque in se, seu in Ipso. 8. Quod omne creatum sit finitum; et quod Infinitum sit in finitis, ut in suis receptaculis. 9. Quod angeli et homines, quia sunt creati et inde finiti, non comprehendere {1} possint Infinitatem Dei, et non Ipsius Immensitatem et Aeternitatem, quales in se sunt. @1 possint pro "possunt"$ 10. Quod tamen usque illustrati a Deo, sicut per transennam, videre possint quod Deus infinitus sit. 11. Quod etiam imago Infiniti impressa sit varietatibus et propagationibus in mundo: varietatibus, quod non {1} detur aliquod idem; et propagationibus animatis et inanimatis, quod multiplicatio unius seminis sit in infinitum, et prolificatio in aeternum: praeter multa alia.{2} @1 "detur"--sic ex. Sc.; N. legit "datur".$ @2 [ANNOTATIONES E MARGINE:-]DE ESSENTIA ET EXISTENTIA DEI; DE IMMENSITATE ET AETERNITATE DEI: -seu imprimis tali [illustrent]{3} :-

{4} Quod quaedam formae sint,-quadratura circuli, hyperbola, series numerorum,- in infinitum; faciei humanae diversitates , etiam animorum; tum[quod] caelum angelicum {5} lucis infinite augeri possit; ex caelo astrifero, etc.$ @3 N. legit, "seu de imprimis tali." Scarensi exemplo haec annotatio deest.$ @4 Linea calami per hanc annotationem ducta est.$ @5 "lucis":--sic N. Forte est delendum.$ 12. Quod quantum et qualiter homo et angelus agnoscit Unitatem et Infinitatem Dei, tantum et taliter, si bene vivit, fiat receptaculum et imago Dei. 13. Quod vanum sit cogitare quid fuit ante mundum, tum quid {1} est extra mundum; quoniam ante mundum non fuit tempus, et extra mundum non est spatium. @1 est pro "fuit"$ 14. Quod homo ex cogitatione de illis possit in delirium cadere, nisi quoad partem a Deo abstrahatur ab idea spatii et temporis; quae omnibus et singulis cogitationis humanae inhaeret, et angelicae adhaeret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church