Canons (Mongredien and Coulson) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT QUINTUM. QUOD HUMANUM DOMINI {1} JEHOVAE SIT "FILIUS DEI IN MUNDUM MISSUS." @1 JEHOVAE pro "Jehovah"$ 1. Quod Jehovah Deus Se miserit in mundum, per quod assumpserit Humanum. 2. Quod hoc Humanum, conceptum a Jehovah Deo, dicatur "Filius Dei," qui missus est in mundum." 3. Quod Humanum hoc dicatur "Filius Dei," et "Filius Hominis;" "Filius Dei" a Divino Vero et Divino Bono in illo, quod est Verbum; et "Filius Hominis" a Divino Vero et Bono ex Ipso, quod est doctrinae ecclesiae ex Verbo inde. 4. Quod non alius Filius Dei intelligatur in Verbo quam qui natus est in mundo. 5. Quod "Filius Dei natus ab aeterno," qui Deus per Se, non sit ex Scriptura Sacra; et quod contrarietur rationi etiam a Deo illustratae. 6. Quod hoc a Concilio Nicaeno inventum et factum sit, sicut asylum, in quod se reciperent illi qui vellent scandala de Humano Domini ab Ario et ejus asseclis disseminata evitare. 7. Quod primitiva ecclesia, quae vocabatur Apostolica, de nativitate alicujus Filii Dei ab aeterno nihil sciverit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church