27. Quod ex fide hodiernae Ecclesiae enati sint, et adhuc enasci possint foetus enormes, ut salvatio ex immediata misericordia, necessitas et nulla libertas in spiritualibus, quod homo ad conversionem sit sicut truncus et lapis, quod non sit vinculum fidei et charitatis, quod sit praedestinatio; et hodie apud quosdam, quod nulla attentio Dei sit ad actus hominis, sed ad solam fidem, praeter plura, etiam de sacramentis, Baptismo et Eucharistia, ut et de Persona Christi, quae secundum principia rationis ex justificatione per fidem desumta. Haeretica a primis saeculis usque ad hodiernum, non aliunde quam ex illa fide scaturiverunt.