Five Mem. Relations (Whitehead) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. Ad haec quaesiverunt novi spiritus, `Cur dicitis quod illa quae visa sunt repraesentent, et non dicitis quod sint?' Responderunt angeli, `Quia omnia et singula quae ad visum apparent in hoc mundo, sunt correspondentiae et repraesentationes, quae in se continent veritates, et inde significant illas, ita spiritualia hic sistuntur sub speciebus naturalium similibus. Spiritualia quae propria nostri mundi sunt, sicut hic apparent, etiam describuntur in Verbo {1}, nam Verbum conscriptum est per correspondentias, propter causam ut sit simul pro angelis dum pro hominibus. Haec primum oblata sunt aspectui vestro et visa, ut sciatis quomodo intelligendus est adventus Domini.' @1 Verbo J(c) T; verbo J$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church