Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 1

Next Number See English 

1. CONTINUATIO DE ULTIMO JUDICIO.

(I.) QUOD ULTIMUM JUDICIUM PERACTUM SIT. In priori opusculo De Ultimo Judicio actum est de his: Quod Interitus Mundi non intellectus sit per diem Ultimi Judicii (n. 1-5): Quod Procreationes Generis Humani non cessaturae sint (n. 6-13): Quod Caelum et Infernum sint ex Humano Genere (n. 14-22): Quod omnes, quotcunque nati sunt homines a principio creationis, et defuncti, sint in Caelo vel in Inferno (n. 23-27): Quod Ultimum Judicium futurum sit ubi omnes simul sunt, ita in Mundo spirituali et non in Terris (n. 28-32): Quod Ultimum Judicium existat, quando Finis Ecclesiae est; et quod Finis Ecclesiae sit, quando non Fides quia non Charitas (n. 33-39): Quod omnia, quae in Apocalypsi praedicta sunt, hodie impleta sint (n. 40-44): Quod Ultimum Judicium peractum sit (n. 45-52): De Babylonia et ejus destructione (n. 53-64): De priori Caelo et ejus abolitione (n. 65-72): De statu Mundi et Ecclesiae posthac (n. 73, 74).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church