Apocalypse Explained (Tansley) n. 989

Previous Number Next Number See English 

989. "Et factum est regnum ejus tenebrosum."-Quod significet ecclesiam inde in meris et densis falsis, constat ex significatione "regni," quod sit ecclesia quoad vera (de qua [supra], n. 48, [683,] 684 [a], 685); et ex significatione "tenebrarum," quod sint falsa (de qua, n. 526 [a, b]), hic mera et densa falsa, quia sequitur quod "eo usque ut manderent linguas, et blasphemarent Deum caeli prae molestiis et ulceribus." Quod per solam fidem, seu per fidem separatam a bonis operibus, omnia vera ecclesiae exsulaverint, et loco illorum mera falsa immigraverint, supra passim ostensum est: nec potest aliter fieri, dum a fide separatur et sic a religione excluditur vita.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Quod caelum sit ex conjugiis, et quod infernum ex adulteriis, supra dictum est; nunc dicetur quomodo hoc intelligendum est. Mala hereditaria, in quae homo nascitur, non sunt ex Adamo propter esum ex arbore scientiae, sed a parentibus propter adulterationem boni et falsificationem veri, ita propter conjugium mali et falsi, ex quo amor adulterii existit Amor parentum regnans per traducem derivatur et transcribitur in prolem, et fit ejus natura: si amor parentum est amor adulterii, est quoque amor mali ad falsum, ac falsi ad malum; ex hac origine est homini omne malum, et ex malo est ei infernum. Ex his patet quod homini infernum sit ex adulteriis, nisi reformetur a Domino per vera, et per vitam secundum illa; nec quisquam reformari potest nisi fugiat adulteria sicut infernalia, et amet conjugia sicut caelestia; ita et non aliter malum hereditarium frangitur, et fit mitius in prole.

[3] At sciendum est quod homo quidem nascatur infernum ex parentibus adulteris; usque tamen non nascitur ad infernum, sed ad caelum; provisum enim est a Domino quod nemo ad infernum propter mala hereditaria damnetur, sed propter mala quae homo suamet actualiter per vitam fecerat; ut constare potest ex infantibus post mortem, qui omnes adoptantur a Domino, educantur sub auspicio Ipsius in caelo, et salvantur: ex quo patet quod omnis homo, tametsi ex connatis malis est infernum, usque non ad infernum sed ad caelum nascatur. Simile fit cum omni homine etiam nato ex adulterio, si non ipse adulter fiat: per fieri adulter intelligitur vivere in conjugio mali et falsi, cogitando mala et falsa ex jucundo illorum, et faciendo illa ex amore illorum; omnis homo qui haec facit etiam adulter fit. Ex justitia Divina etiam est ut nemo luat poenas propter mala parentum, sed propter sua; quare providetur a Domino ne post mortem mala hereditaria recurrant, sed mala propria; et propter illa quae recurrunt, homo tunc punitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church