982. "Et datum est illi aestu affligere homines per ignem."-Quod significet cupiditates falsificandi vera oriundas ex malis amorum sui et mundi, constat ex significatione "aestus," quod sit concupiscentia falsi et ad falsum (de qua [supra], n. 481): et ex significatione "ignis," quod sit amor in utroque sensu, nempe amor in Dominum et amor erga proximum, et in opposito sensu amor sui et amor mundi, et inde cupiditas ad mala omnis generis; quod amores sui et mundi sint origines omnium malorum, videatur [supra] (n. 162, 171, 506, 510, 512, 517, 650 [a], 653 [a], 950, 951); et quoniam illi amores sunt origines omnium malorum, et amores illi in suo continuo vocantur cupiditates, et quoque concupiscentiae, inde per "affligere aestu homines per ignem" significatur cupiditas seu concupiscentia ad falsa ex malis omnis generis, et inde etiam ad malum, seu ad damnum faciendum aliis; hoc enim est jucundum vitae illorum qui in amore sui et in amore mundi sunt; ex jucundo est, quod continua amorum illorum dicantur cupiditates et concupiscentiae.
[2] In mundo vix notum est quod omnes qui in amore sui sunt, secundum jucundum illius amoris, sint in jucundo nocendi aliis, qui non unum cum illis faciunt: quod ita sit, patet manifeste ab iisdem post mortem; tunc jucundum vitae illorum est damnum inferre et malefacere aliis quocunque modo, imprimis bonis: hoc illorum jucundum est jucundum odii; odio enim habent, et ex odio persequuntur, omnes qui Dominum colunt. Hoc odium non manifestatur apud illos in mundo, ex causa quia vincula externa, quae sunt timores pro poenis legis civilis, et pro jactura famae, honoris, lucri, functionum, voluptatum, vitae, et ejus damnorum, retinent et inhibent, ne usque in conspectum aliorum prodeat; sed latet reconditum in spiritu illorum; quare id post mortem, dum homo fit spiritus, et externa vincula ei auferuntur, erumpit, et quantum laxantur frena, usque in internecinum; talia etiam significantur per "affligere homines aestu per ignem."
[3] Quod dicatur quod "angelus effuderit phialam suam in solem," et quod "datum sit illi aestu affligere homines per ignem," et quod per "solem" significetur amor in Deum, et quod per "aestum" et "ignem" cupiditas ad falsum et ad faciendum malum, est etiam inde, quia amores et inde cupiditates falsi ac mali prodeunt et manifestantur apud malos per influxum amoris seu affectionis boni et veri e caelo; nam quantum affectiones et amores caelestes apud malos influunt, tantum maliincenduntur oestro et cupiditate malum faciendi et falsum loquendi. Causa est, quia omne bonum caeli apud illos vertitur in malum, et omne verum caeli in falsum; sunt enim interiora illorum, quae voluntatis et inde cogitationis, in versu contrario ad caelestia; et quicquid influit in contrarium, hoc in contrarium vertitur; et si id quod influit invalescit, vertitur in furorem, et si praevalet, in cruciatum; sicut cum bonum cum virtute influit apud malos, tunc mali vel in furorem veniunt, vel in cruciatum infernalem; dum autem malum cum potentia influit apud bonos, tunc etiam boni in angorem veniunt, et quoque in quendam cruciatum conscientiae.
[4] Causa intima horum effectuum est, quia vita affectionum et inde cogitationum omnium in universo mundo, tam spirituali quam naturali, procedit ex unico vitae fonte, qui est Dominus, et quia haec vita ab unoquovis recipitur secundum quale vitae ejus, ita secundum quale amoris ejus; illi itaque qui amorem caelestem apud se verterunt in amorem infernalem, non aliter possunt quam influxum amoris e caelo vertere in suum amorem: similiter ut solent calor et lux e sole influens in objecta telluris, quorum quaedam ex influxu illo odorem suaveolentum emittunt, quaedam graveolentum, cum tamen calor et lux in se sunt similes, et quoque sunt ex unico fonte, nempe ex sole.
[5] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Quoniam adulterium est infernum apud hominem, et conjugium est caelum apud illum, sequitur quod quantum homo adulterium amat, tantum removeat se a caelo, consequenter quod adulteria claudant caelum, et aperiant infernum; hoc faciunt quantum creduntur esse licita, et percipiuntur jucunda prae conjugiis. Quapropter homo qui confirmat apud se adulteria, et committit illa ex venia et consensu voluntatis, et conjugia aversatur, claudit sibi caelum, usque ut tandem non credat aliquid ecclesiae aut Verbi, fit prorsus sensualis homo, et post mortem infernalis spiritus; nam, ut supra dictum est, adulterium est infernum, et inde adulter est forma ejus. Quia adulterium est infernum, sequitur quod nisi homo abstineat ab adulteriis, ac fugiat et aversetur illa ut infernalia, praecludat sibi caelum, nec recipiat aliquantillum influxum inde. Ratiocinatur postea quod conjugia et adulteria sint similaria; sed quod conjugia in regnis custodienda sunt propter ordinem, et propter educationem prolis; et quod adulteria non sint criminosa, quoniam ex illis aeque nascitur proles, et quod feminis non sint nocumento, quia possunt sustinere; et quod per illa procreatio generis humani promoveatur; non scientes quod talia ratiocinia, et similia alia pro adulteriis, ascendant ex aquis stygiis inferni, et quod libidinosa et ferina hominis natura quae ei ex nativitate inest, attrahat et sugat illa, sicut sus stercorea, cum jucundo. Quod talia ratiocinia, quae hodie obsident mentes perplurium in Christiano orbe, sint stygia, in sequentibus videbitur.