Apocalypse Explained (Tansley) n. 978

Previous Number Next Number See English 

978. [Vers. 7.] "Et audivi alium ex altari dicentem."-Quod significet praedicationem justitiae Domini e regno Ipsius caelesti, constat ex significatione "angeli ex altari," quod sit regnum caeleste Domini; per "altare" enim significatur Dominus quoad Divinum Bonum, ita quoque caelum quod in Divino Bono est; hoc caelum, seu illi caeli, constituunt regnum caeleste Domini. (Quod "altare" significet Dominum quoad Divinum Bonum [videatur supra], n. 391, 490, 915.) Quod "angelus loquens ex altari" significet regnum caeleste Domini, est quia per "angelum aquarum" loquentem, (de quo in versu 5,) intelligitur regnum spirituale Domini (de quo supra, n. 971). Quia hic e caelis praedicatur justitia Domini, ac caeli ex binis regnis, nempe spirituali et caelesti, consistunt, ideo ex utroque regno fit praedicatio, ac unum per "angelum aquarum," et alterum per "angelum altaris," intelligitur.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.) Sint etiam in exemplum Mercatores:-Illorum opera sunt omnia mala, quamdiu non lucrationes illegitimas et faenerationes illicitas, ac fraudes et astus, non spectant et inde non fugiunt ut peccata: nam talia non possunt ex Domino, sed ex ipso homine fieri: ac opera illorum eo pejora sunt, quo sciunt captiosa ab interno callidius et vafrius componere, et socios circumducere: et opera adhuc pejora sunt, quo sciunt talia sub fallacia sinceritatis, justitiae et pietatis in effectum producere. Mercator quo plus jucundi in talibus percipit, eo plus ducitur origo operum ejus ex inferno. Si autem sincerum et justum agit ad lucrandum famam, et per famam opes, usque adeo ut appareat sicut ex amore sinceritatis et justitiae ageret, et non sincerum et justum agit ex affectione seu ex obedientia legis Divinae, is usque interius insincerus et injustus est, et opera ejus sunt furta; nam per fallaciam sinceritatis et justitiae vult furari.

[3] Quod ita sit, manifestatur post mortem, quando homo ex interiore sua voluntate et suo amore agit, et non ab exteriore; tunc non nisi quam fabricas et latrocinia cogitat et molitur, ac se subducit a sinceris, et se confert vel in silvas vel in deserta, ac studet insidiis; verbo, fiunt praedones. Aliter vero mercatores qui omnis generis furta, imprimis interiora et occultiora, quae fiunt per astutias et dolos, ut peccata fugiunt; illorum opera sunt omnia bona, quia sunt a Domino; influxus enim e caelo, hoc est, per caelum a Domino, ad operandum illa, a malis supradictis non interceptus est. His nihil nocent divitiae, quia divitiae illis sunt media ad usus; usus illis sunt negotia, per quae inserviunt patriae et concivibus; sunt etiam per divitias in statu faciendi usus, ad quos affectio boni illos ducit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church