Apocalypse Explained (Tansley) n. 973

Previous Number Next Number See English 

973. "Et sanctus."-Quod significet et quoad Divinum Verum, constat ex significatione "sancti," quod sit Divinum Verum procedens a Domino; hoc enim in Verbo intelligitur per "Sanctum," et quoque per "Spiritum sanctum," qui ideo vocatur "Spiritus veritatis." (Quod "sanctum" in Verbo dicatur de vero, ac justum de bono, videatur [supra,] n. 204: et quod Dominus sit solus Sanctus, quia est ipsum Divinum Verum, n. 204 [a], 285, 328 [f].)

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.) Quantum nunc remota sunt, ac amplius removentur, genera et species furtorum, tantum intrant et locum illorum occupant genera et species bonorum quibus illa in opposito correspondent, quae in communi se ad sincerum, rectum et justum referunt: dum enim homo fugit et aversatur lucrationes illicitas per fraudes et astus, tantum vult sincerum, rectum et justum, et tandem incipit amare sincerum quia sincerum est, rectum quia est rectum, ac justum quia est justum. Quod incipiat amare illa, est quia illa sunt a Domino, ac amor Domini est in illis; nam amare Dominum non est amare personam, sed amare illa quae procedunt a Domino, haec enim sunt Dominus apud hominem; ita quoque ipsum sincerum, ipsum rectum, et ipsum justum: et quia illa sunt Dominus, ideo quantum homo illa amat, et inde ex illis agit, tantum a Domino agit; et tantum Dominus insincera et injusta, quoad ipsas intentiones et voluntates, ubi radices illorum sunt, removet, et semper cum minori renisu et pugna, ita cum faciliori opera, quam in initiis. Sic homo cogitat ex conscientia, et agit ex integritate; non quidem homo ex se sed sicut ex se: agnoscit enim tunc ex fide, tum ex perceptione, quod quidem appareat sicut illa cogitet et faciat ex se, cum tamen non ex se, sed ex Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church