Apocalypse Explained (Tansley) n. 967

Previous Number Next Number See English 

967. "Et omnis anima vivens mortua est in mari."-Quod significet quod nihil ex spirituali sit in naturali homine ex Verbo amplius, constat ex significatione "animae viventis in mari," quod sit quod in se vitam spiritualem habet (de qua sequitur); ex significatione "maris," quod sint communia veri in naturali homine, et inde quoque cognitiones veri ex Verbo (de qua mox supra, n. 965): hae cum non aliquam vitam ex spirituali mundo, seu ex caelo habent, dicuntur mortuae. Per "animam viventem in mari" intelliguntur pisces varii generis, per quas significantur scientifica naturalis hominis (videatur supra, n. 531); et quoque significantur cognitiones veri ex Verbo apud naturales homines; nam apud hos cognitiones veri ex Verbo non aliter insunt quam sicut scientifica mundi; causa est, quia apud illos non aliquam vitam ex spirituali in se habent; et tamen cognitiones ex Verbo, nisi in illas influat spirituale e caelo, non sunt vivae, sed sunt mortuae.

[2] Cognitiones veri ex Verbo non prius vivunt apud hominem, quam dum internus spiritualis homo apertus est, qui aperitur a Domino dum homo regeneratur; et tunc per spiritualem hominem apertum influit spirituale e caelo in cognitiones veri et boni quae ex Verbo in naturali homine, et illas vivificat: vivificat eo modo, quod cognitiones veri et boni in naturali homine fiant correspondentiae spiritualium quae in interno spirituali homine sunt; et quando correspondentiae sunt, vivunt, tunc enim in singulis cognitionibus seu veris est inclusum spirituale, sicut anima in suo corpore: inde fit quod homo post mortem veniat in spiritualia illa, et quod cognitiones quibus corresponderunt inserviant illis pro basi; aliter vero apud quos cognitiones ex Verbo non vivificatae sunt. Spirituale quod in cognitiones e caelo influit est affectio veri, affectio boni, et affectio fructificandi; est enim calor spiritualis, qui est amor seu affectio boni, et lux spiritualis quae est affectio veri; haec sunt spiritualia quae influunt et vivificant cognitiones veri ex Verbo apud illos qui in vita charitatis et inde fide sunt; at eaedem illae cognitiones apud illos qui in fide separata a vita charitatis sunt, mortuae sunt; hoc itaque est, quod significatur per quod "omnis anima vivens mortua sit in mari."

[3] |(Continuatio.)| DE QUINTO PRAECEPTO, "NON FURABERIS." Per "furta" non solum intelliguntur furta manifesta, sed etiam furta non manifesta; sicut faenerationes et lucrationes illicitae, quae fiunt per fraudes et astus, sub varia specie ut vel appareant sicut licitae, vel clandestine ut prorsus non appareant. Tales lucrationes communiter dantur apud administratores bonorum aliorum, superiores et inferiores, apud negotiatores, tum etiam apud judices qui judicia vendunt et sic justitiam mercenariam faciunt. Haec et plura alia sunt furta, a quibus abstinendum, et quae fugienda, et tandem aversanda sicut peccata contra Deum, quia contra leges Divinas quae in Verbo, et contra hanc legem, quae est una inter fundamentales leges omnium religionum in universo terrarum orbe; decem enim illa praecepta sunt universalia, data propter finem ut homo ex religione vivat, dum ex illis; per vitam enim ex religione homo conjungitur caelo, at per vitam illorum ex obedientia legis civilis et moralis conjungitur mundo et non caelo; ac conjungi mundo et non caelo est conjungi inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church