Apocalypse Explained (Tansley) n. 1014

Previous Number Next Number See English 

1014. (Vers. 18.) "Et factae sunt voces, fulgura et tonitrua."--Quod significet ratiocinationes, caligationes intellectus, et conclusiones falsorum ex malis, constat ex significatione "vocum, fulgurum et tonitruum," cum de illis ab ecclesia apud quos non amplius est bonum amoris et verum fidei, quod sint ratiocinationes, caligationes intellectus et conclusiones falsorum ex malis (de qua supra, n. 702, 704); quod talia per "voces, fulgura et tonitrua" in Verbo significentur, est ex apparentia illorum in mundo spirituali apud illos qui non in bono amoris et in veris fidei sunt, ac inter se loquuntur de illis; locutio tunc, quae est ratiocinatio, significatur per "voces," conflictus veri et falsi per "fulgura," et inde rejectio veri et boni per "tonitrua;" et quia talia in mundo spirituali ex correspondentia existunt, sequitur quod similia in mundo naturali correspondeant, ac inde talia quae dicta sunt significentur.

[2] (Continuatio de Septimo Praecepto.) Ex supradictis constare potest quod omnes qui in malis quoad vitam sunt, et inde falsis, homicidae sint; sunt enim hostes et osores boni et veri, malum enim odit bonum, et falsum odit verum. Nescit homo malus quod in tali odio sit, antequam fit spiritus; tunc odium est ipsum jucundum vitae ejus: quapropter ex inferno, ubi omnes mali sunt, continue exspirat jucundum malefaciendi ex odio; ex caelo autem, ubi omnes boni sunt, continue exspirat jucundum benefaciendi ex amore; inde binae sphaerae oppositae in medio inter caelum et infernum sibi obviam fiunt, ac mutuo inter se pugnant: in hoc medio est homo, dum vivit in mundo; si tunc in malo et inde falsis est, transit in partes inferni, et inde venit in jucundum malefaciendi ex odio; si autem in bono et inde veris est, transit in partes caeli, et inde venit in jucundum benefaciendi ex amore.

[3] Jucundum malefaciendi ex odio, quod ex inferno exspirat, est jucundum occidendi; sed quia corpus occidere nequeunt, volunt spiritum; et occidere spiritum, est deprivare vita spirituali, quae est vita caeli. Ex his patet quod praeceptum, "Non occides," involvat etiam Non odio habebis proximum, tum Non odio habebis bonum ecclesiae et verum ejus; nam si odio habes bonum et verum, tunc odio habes proximum; et odio habere est velle occidere. Inde est quod diabolus, per quem intelligitur infernum in omni complexu, a Domino dicatur "Homicida ab initio" ((Joh. viii. 44)).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church