1010. (Vers. 16.) "Et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon."--Quod significet statum pugnae ex falsis contra vera oriundum ex amore sui apud homines ecclesiae, constat ex significatione "congregare illos in locum," nempe ad proelium, quod sit disponere ad pugnandum ex falsis contra vera; quod sit status pugnae, est quia "locus" significat statum rei; et quod sit ex falsis contra vera, est quia intelligitur quod "draco" congregaverit; nam (in) capite xii. dicitur Quod draco abiverit ad gerendum bellum cum reliquis ex semine mulieris, observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi (vers. 17);
et de ejus bestia ascendente ex mari, cap. xiii., Quod datum sit ei bellum gerere cum sanctis, et eos vincere (vers. 7). Hic nunc nominatur locus ubi congregandi sunt, et proelium inituri. Creditur per "Armageddon" intelligi Megiddonem, ubi Joschia Rex Jehudae pugnans contra Pharaonem clade affectus est (De qua agitur, 2 Rex. xxiii. 29, 30; 2 Chron. xxxv. 20-24; et quoque Sach. xii. 11);
sed quid per "Megiddonem" ibi in sensu spirituali significatur, adhuc ignoratur; quare dicetur. Per "Armageddon" significatur amor honoris, imperii et supereminentiae; hic amor etiam per Megiddonem in lingua vetusta Hebraea significatur, ut patet a significatione illius vocis in lingua Arabica; nec aliud per "Armageddon" intelligitur in caelis, nam omnia loca nominata in Verbo significant res et status.
[2] Quod amor honoris, imperii et supereminentiae sit status ultimus ecclesiae, quando falsa oppugnatura sunt vera, est quia ille amor in ecclesia in ultimis temporibus ejus regnaturus est, et cum ille amor regnat tunc quoque regnat falsum ex malo, et hoc vincit verum; ille enim amor prae omnibus aliis amoribus exstinguit lucem caeli, et inducit tenebras inferni; causa est, quia ille amor est ipsum proprium hominis, et homo a suo proprio nulla vi potest subduci et versus caelum elevari, quamdiu ille amor regnat; et proprium, in quod ille amor prorsus immergit hominem, non est nisi quam malum et falsum. Quod homo ex illo amor sit in caligine quoad omnia quae caeli et ecclesiae sunt, consequenter in meris falsis, non apparet homini qui in illo est, ex causa, quia lumen naturale apud illos tantum splendet quantum spiritualis lux exstinguitur; sed splendor ille est ex lumine fatuo, est enim lumen accensum ex amore gloriae, ita ex amore propriae intelligentiae; quae intelligentia spectata in caelo est insania et fatuitas: quando ergo hic amor in ecclesia regnat, tunc actum est de illa, nam non amplius est alicui intellectus veri ac voluntas boni; honor enim, imperium, et supereminentia est summa voluptas, et sentitur sicut summum bonum; et quod summa voluptas et summum bonum est, hoc etiam est finis propter quem omnia; et tunc omnia bona et vera, tam civilia et moralia quam spiritualia, serviunt pro mediis, et media amantur solum ex fine, et quatenus inserviunt fini; et si non inserviunt, prorsus vilipenduntur et rejiciuntur, ita quoque omnes usus civiles, morales et spirituales: aliter dum usus pro fine sunt, et homo non addicat gloriam et honorem suae personae, sed ipsis usibus secundum eorum excellentiam; tunc honor, imperium et supereminentia sunt media, et non aestimantur nisi quatenus inserviunt usibus pro mediis. Ex his aliquatenus constare potest quid intelligitur per "Armageddon."
[3] Ad vivum etiam ostensum est quod ille amor vastaverit ecclesiam, et adulteraverit omnia bona et vera ejus, non modo in regnis Babyloniae, sed etiam in regnis reliquis; unusquisque fere hodie, post mortem, dum venit in mundum spiritualem, secum e mundo naturali fert, quod velit honorari, imperare et supereminere, et paucissimi qui amant usus propter usus; volunt enim ut usus serviant, et honor, qui non usus est, imperet; et quando id regnat, quod separatum ab usu non aliquid est, non illis sors et hereditas dari potest in caelis, ubi regnant soli usus, est enim regnum Domini regnum usuum; nam dum hi regnant, tunc Dominus regnat, quia usus sunt bona, et omne bonum est a Domino. Hic nunc est status ecclesiae manifestatus quoad rationalia, qui status significatur per "sextum angelum effundentem phialam suam super magnum fluvium Euphratem;" de quo statu nunc actum est.
[4] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Haec dicta sunt de adulteriis; nunc dicetur etiam quid adulterium. Adulteria sunt omnes scortationes quae amorem conjugialem destruunt; scortatio mariti cum uxore alterius, vel cum femina, sive sit vidua, sive virgo, sive meretrix, est adulterium, dum hoc fit ex fastidio aut ex aversatione ad conjugium; similiter scortatio uxoris cum viro uxorato aut cum viro caelibe, dum hoc fit ex simili causa. Etiam scortationes cujusvis viri non uxorati cum uxore alterius, et cujusvis feminae non maritatae cum viro alterius, sunt adulterii, quia amorem conjugialem destruunt, avertendo animos illorum a conjugio ad adulterium. Jucunda varietatum tametsi cum scortis sunt etiam jucunda adulterii, nam jucundum varietatis destruit jucundum conjugii. Jucundum deflorationis virginum absque fine conjugii, est etiam jucundum adulterii; nam qui in illo jucundo sunt, illi postea solum volunt conjugium propter deflorationem; qua peracta, conjugium fastidiunt. Verbo, omnis scortatio quae destruit conjugiale, et exstinguit amorem ejus, est adulterium aut adulterii; quae autem non destruit conjugiale, nec exstinguit amorem ejus, est fornicatio scaturiens ex quodam naturae instinctu ad conjugium, quod ob varias causas nondum iniri potest.