True Christian Religion (Ager) n. 99

Previous Number Next Number See English 

99. Quod unio illa sit reciproca, constat clare ex his locis in Verbo:

Philippe, "nonne credis, quod Ego in Patre, et Pater in Me sit? Credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me sit" (Joh. xiv. 10, 11). "Ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me, et Ego in Patre" (Joh. x, 36, 38). "Ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te" (Joh. xvii. 21). Pater, "omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea" (Joh. xvii. 10). Quod unio reciproca sit, est quia non datur aliqua unio seu conjunctio inter duos, nisi unus ad alterum vicissim accedat: omnis conjunctio in universo caelo, et in universo mundo, et in toto homine, non aliunde est, quam ex reciproca accessione unius ad alterum, et tunc quod alter cum altero unum velit; inde fit homogeneum et sympathicum, ac unanimum et concors, in singulis utriusque. Talis conjunctio reciproca est animae et corporis apud unumquemvis hominem; talis conjunctio est spiritus hominis cum organis sensoriis et motoriis ejus corporis; talis conjunctio est cordis et pulmonis; talis conjunctio est voluntatis et intellectus; talis conjunctio est omnium membrorum et viscerum in se et inter se, in homine; talis conjunctio mentium est inter omnes qui se interius amant, est enim illa omni amori et amicitiae inscripta, amor enim vult amare et vult amari. Reciproca conjunctio est omnium in mundo, quae inter se sarte conjuncta sunt; similis conjunctio est caloris solis cum calore ligni et lapidis, caloris vitalis cum calore omnium fibrarum in animatis; similis est [1]humi cum radice, per radicem cum arbore, et per arborem cum fructu; talis est magnetis cum ferro, et sic porro. Nisi conjunctio per accessionem unius ad alterum reciproce et vicissim fiat, non fit nisi externa conjunctio et non interna; et haec a se mutuo, tempore dilabitur, et quandoque ut se non amplius cognoscant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church