True Christian Religion (Ager) n. 97

Previous Number Next Number See English 

97. (vi.) Quod Dominus per eosdem actus Se univerit Patri et Pater Se Ipsi[; etiam secundum Divinum Ordinem]. - Quod unio facta sit per actus redemptionis, est quia Dominus illos ex Humano suo operatus est; et sicut operatus est, ita Divinum quod intelligitur per Patrem propius accessit, adjuvit et cooperatum est, et tandem Se conjunxerunt ita, ut non duo sed unum essent; et haec unio est glorificatio, de qua in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church