87. Quale bonum est absque vero, et quale verum ex bono, manifeste apparet ex homine; omne bonum ejus residet in voluntate, et omne verum ejus in intellectu; ac voluntas ex bono suo ne hilum potest agere nisi per intellectum; non potest operari, non potest loqui, nec potest sentire; omnis virtus et potentia ejus est per intellectum, proinde per verum, nam intellectus est receptaculum et habitaculum veri. Cum his simile est quamadmodum cum operatione cordis et pulmonis in corpore; cor absque respiratione pulmonis non aliquem motum, nec aliquem sensum producit, sed haec duo facit respiratio pulmonis ex corde; quod evidens est in deliquiis apud suffocatos ac illapsos aquis, in quibus cessat respiratio, perstante adhuc systolica activitate cordis; quod illis non sit motus nec sensus, notum est. Simile est cum embryonibus in uteris matrum. Causa est, quia cor correspondet voluntati et ejus bonis, et pulmo intellectui et ejus veris. In mundo spirituali maxime conspicua est potentia veri. Angelus qui in Divinis veri$ a Domino est, tametsi quoad corpus invalidus est sicut infans, potest usque turmam spirituum infernalium, apparentium sicut Enakim et Nephilim, hoc est, sicut gigantes, dejicere in fugam, persequi ad infernum, ac detrudere in cavernas ibi; e quibus dum exeunt, non hiscunt accedere ad angelum. Sunt illi qui in Divinis veris a Domino sunt, in illo mundo sicut leones, tametsi quoad corpora non plus valent quam oves. Simile est cum hominibus, qui Divinis veris a Domino sunt, contra mala et falsa, proinde contra phalanges diabolorum, qui in sua essentia spectati non aliud sunt quam mala et falsa. Quod Divino Vero tale robur insit, est causa, quia Deus est ipsum Bonum et ipsum Verum, et per Divinum Verum creavit universum; et omnes leges ordinis, per quas conservat universum, sunt veritates. Quare dicitur apud Johannem, Quod per Verbum omnia facta sint, et sine Illo factum sit nihil quod factum est (i. 3. 10);
et apud Davidem, "Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per Spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum" (Psalm xxxiii. 6).